라틴어 문장 검색

Et nunc Dominus misit me et Spiritus ejus (Isa. XLVIII, 16).
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 26:4)
XV. Nunc autem post testimonia prophetarum de fide sanctae Trinitatis, libet etiam testimonia philosophorum supponere, quos ad unius Dei intelligentiam cum ipsa philosophiae ratio perduxit, qua, juxta Apostolum:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 29:1)
Superest nunc ut proposita quoque philosophorum proferamus de fide testimonia, ut utrumque populum infidelem ex ipsis suis doctoribus confutemus, Judaeos scilicet ex prophetis, gentiles ex philosophis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 32:19)
XVI. Primus autem nunc ille antiquissimus philosophorum, et magni nominis occurrat Mercurius, quem pro excellentia sua deum quoque appellaverunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 33:1)
Nunc autem illa Platonis verba de anima mundi diligenter excutiamus, ut in eis Spiritum sanctum integerrime designatum esse agnoscamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 38:1)
Sed quod variabilis per effectum et suorum mutationem esset, nondum addiderat quod nunc facit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 43:3)
XXII. Nunc itaque ad proposita de divinitate Verbi testimonia revertamur, et cum David et Salomone regibus Israel, tertium adhibeamus gentium regem ad summi vaticinium regis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 64:1)
Quid nunc dicturi estis?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 4:6)
Nunc autem adversus tam haereticorum quam philosophorum objectiones, pluribus de fide sanctae Trinitatis collectis atque expositis testimoniis, superest aperire, quibus rationibus defendi possit quod testimoniis confirmatum est. Omnis quippe controversia, ut in Rhetoricis suis Tullius meminit, aut in scripto, aut ratione versatur, et beato attestante Augustino, in omnibus auctoritatem humanae anteponi rationi convenit;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 5:13)
Restat itaque nunc nobis post auctoritatum fundamentum, fulcimenta superinducere rationum, maxime ideo ne verbositas inimicorum Christi nostrae insultet simplicitati, qui cum aliquos idiotas aut minus eruditos Christianos inductionum suarum laqueis praepedierint, summae id sibi gloriae ascribunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 5:18)
At nunc etiam sacerdotes Dei omissis Evangeliis et prophetis, videmus comoedias legere, amatoria Bucolicorum versuum verba cantare, tenere Virgilium;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 9:11)
Filioli, inquit, novissima hora est. Et sicut audistis quia Antichristus venit, nunc autem Antichristi multi facti sunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 14:24)
Quomodo ergo nunc fidei simplicitatem destruitis, judiciis ac testibus eam fulciendo?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 16:9)
Nunc vero e contra plurimi solatium suae imperitiae querunt, ut cum ea de fide docere nituntur, quae ut etiam intelligi possint, disserere non sufficiunt, illum maxime fidei fervorem commendent qui ea quae dicantur antequam intelligat credit, et prius his assentit ac recipit, quam quae ipsa sint videat, et an recipienda sint agnoscat, seu pro captu suo discutiat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 18:1)
Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens, quid vobis prodero?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 19:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION