라틴어 문장 검색

Sed utcunque hoc fuerit, Perkinus (qui iam tertio contra gratiam peccarat) tandem in iudicium adductus est apud Westmonasterium, et coram commissarris de audiendo et terminando impetitus de diversus proditionis commissis et perpetratis post eius in Angliam adventum (ita enim iudices consuluerunt, quoniam extraneus esset) denique condemnatus est, et intra paucos dies apud Tiburne capitali supplicio affectus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 20:13)
Postquem rex Caletum venisset, archidux statim ad eum honorificam legationem misit, tam ut de adventu regis in eas partes gratularetur quam ut significaret se praesto esse (si regi placeret) praesentia sua obsequium ei deferre.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 1:3)
Praedictum enim est Christum in adventu suo secundo non reperturum fidem super terram.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 3:9)
Sed quia, seu dixi, macies grauis inminet ipsi, Hostis in aduentus occurrere sic macilentus Mente nequit prompta, nec quemquam laedere contra.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVI. De cane et lupo 27:3)
Quod Mardochaeum non latuit; statimque nuntiavit reginae Esther, et illa regi ex nomine Mardochaei.
(불가타 성경, 에스테르기, 2장22)
Cumque hoc crebrius dicerent, et ille nollet audire, nuntiaverunt Aman scire cupientes utrum perseveraret in sententia; dixerat enim eis se esse Iudaeum.
(불가타 성경, 에스테르기, 3장4)
Ingressae sunt autem puellae Esther et eunuchi nuntiaveruntque ei. Quod audiens consternata est valde et misit vestem, ut, ablato sacco, induerent eum; quam accipere noluit.
(불가타 성경, 에스테르기, 4장4)
Regressus Athach nuntiavit Esther omnia, quae Mardochaeus dixerat.
(불가타 성경, 에스테르기, 4장9)
et quis poterit sustinere diem adventus eius, et quis stabit, cum apparebit? Ipse enim quasi ignis conflans et quasi herba fullonum;
(불가타 성경, 말라키서, 3장2)
Quicumque autem alienigenarum evaserunt, venerunt et nuntiaverunt Lysiae universa, quae acciderant;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장26)
Adhuc epistulae legebantur, et ecce alii nuntii venerunt de Galilaea, conscissis tunicis, nuntiantes secundum verba haec,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장14)
Et nuntiaverunt his, qui erant de exercitu suo, et abierunt ad Iamniam.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장58)
Et venit, qui nuntiaret ei in Perside quia fugata sunt castra, quae iverant in terram Iudae,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장5)
et pugnaverunt contra Bacchidem, et contritus est ab eis, et afflixerunt eum valde, quoniam consilium eius et adventus eius erat inanis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장68)
Et misit ei Ionathas tria milia virorum fortium Antiochiam, et venerunt ad regem, et delectatus est rex in adventu eorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장44)

SEARCH

MENU NAVIGATION