라틴어 문장 검색

Nec me animi fallit, quam sint obscura, sed acri Percussit thyrso laudis spes magna meum cor, Et simul incussit suavem mi in pectus amorem Musarum:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 3:2)
Iamdudum, inquit, multa de Virgilio Servium gestit interrogare, quorum enarratio respicit officium litteratoris, et tempus indulgeri optat quo de obscuris ac dubiis sibi a doctiore fiat certior.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 2:2)
Nec tamen huic totiens defaecato retrimenta sua desunt, quae, cum membra omnia in sua sunt sanitate, per occultos evanescunt meatus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 23:2)
Inde fit his qui raptantur in gyros hebetior auditus, visus obscurior.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 5:3)
Oportuna, inquit Disarius, obiectio, sed ratio non obscura est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 3:1)
Propterea tot meatibus distinctus est et interpatet rimis, non ut spiritus egressiones habeat, cui exhalatio occulta sufficeret, sed ut per eos, si quid cibatus in pulmonem deciderit, sucus eius mox migret in sedem digestionis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 16:2)
lunare lumen, in quo est non manifestius calor sed occultus tepor, magis diffundit humecta, et inde provenit iniecto tepore et aucto humore putredo.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 18:4)
Ut ventum est parvi Rubiconis ad undas, Ingens visa duci Patriae trepidantis imago Clara per obscuram vultu moestissima noctem, Turrigero canos effundens vertice crines, Caesarie lacera, nudisque adstare lacertis, Et gemitu permixta loqui:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:19)
Ignota obscurae viderunt sidera noctes, Ardentemque polum flaminis, coeloque volantes Obliquas per inane faces, crinemque timendi Sideris, et terris nutantem regna cometen.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:4)
Cur signa meatus Deseruere suos, mundoque obscura feruntur:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 7:14)
At Tigrim subito tellus absorbet hiatu, Occultosque tegit cursus, rursusque renatum Fonte novo flumen pelagi non abnegat undis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:46)
Lucus erat longo numquam violatus ab evo, Obscurum cingens connexis aera ramis, Et gelidas alte submotis solibus umbras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:1)
tectarum errore viarum Fallitur occultis sparsus populator in agris.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:51)
] Ac velut occultum pereat scelus, omnia monstra In faciem posuere ducum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:82)
Iamque inopes undae, primum tellure refossa, Occultos latices abstrusaque flumina quaerunt:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION