라틴어 문장 검색

"Nos vero peccavimus, milites, si Dareum ob hoc vicimus, ut servo eius traderemus imperium, qui ultimum ausus scelus regem suum, etiam externae opis egentem, certe cui nos victores pepercissemus, quasi captivum in vinculis habuit, ad ultimum, ne a nobis conservari posset, occidit."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 3장 1:24)
Rex obsidibus acceptis Phradati parere eos iussit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 5장 24:2)
Quo tandem ore domos quasi in captivo habitu reversuros?
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 6장 12:2)
"Obsides, dum hoc peragis, erunt fratres tui."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 2장 14:6)
Duo Arabes, quorum interim coniuges ac liberi, vinculum fidei, obsides apud regem erant, dati comites.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 2장 17:1)
barbari autem captivos prae se agentes rursus in montem recesserunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 6장 3:1)
Rex fide data et captivis receptis gentem in deditionem accepit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 6장 8:2)
Incolae novae urbi dati captivi, quos reddito pretio dominis liberavit:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 6장 33:1)
Quippe captivos omnes sine pretio remiserat, ut fidem faceret sibi cum ferocissimis gentium de fortitudine, non de ira fuisse certamen.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 9장 21:2)
Ex captivis Sogdianorum ad regem XXX nobilissimi corporum robore eximio perducti erant:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 10장 5:1)
Achillem quoque, a quo genus ipse deduceret, cum captiva coisse:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 4장 29:1)
Hoc modo rex Asiae et Europae introductam inter convivales ludos matrimonio sibi adiunxit ex captiva geniturus, qui victoribus imperaret.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 4장 32:1)
Ceterum Indiam et inde Oceanum petiturus, ne quid a tergo, quod destinata inpedire posset, moveretur, ex omnibus provinciis XXX milia iuniorum legi iussit et ad se armata perduci obsides simul habiturus et milites.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 5장 2:1)
"At tibi XXX milia mulorum captivum aurum vehunt, cum milites nihil domum praeter gratuitas cicatrices relaturi sint."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 7장 5:12)
LXXX talenta constituit daturum Alexander et altero ex iuvenibus obside retento ipsum ad exequenda, quae obtulerat, dimisit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 11장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION