라틴어 문장 검색

quid sit facturus, cum per nos aliquid facere desierit, quomodo libertate sua usurus, cum ex hac effugerit cavea;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 34:5)
Fateor huic non esse opus praeceptis ad videndum, sed remedio, quo purgetur acies et officientem sibi moram effugiat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 18:4)
si honori, reprensionem effugit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 41:5)
" Inter hos tamen iocos inpune tulit ante iudicium adulter, in iudicio leno, qui damnationem peius effugit quam meruit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 6:4)
Male de nobis actum erat, quod multa scelera legem et vindicem effugiunt et scripta supplicia, nisi illa naturalia et gravia de praesentibus solverent et in locum patientiae timor cederet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 16:4)
effugit enim maximum mortis incommodum, non esse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 30:7)
Quo modo effugiemus hanc volutationem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 9:1)
Si vis ista, quibus urgueris, effugere, non aliubi sis oportet, sed alius.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 8:4)
Invidiam effugies, si te non ingesseris oculis, si bona tua non iacta veris, si in sinu gaudere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 105 3:3)
Effugere ista non potes, contemnere potes.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 107 3:6)
nam etiam quod effugit aliquis, pati potuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 107 6:3)
tenet horror artus, omnis officio stupet navita relicto, remus effugit manus, in vota miseros ultimus cogit timor eademque superos Troes et Danai rogant.
(세네카, 아가멤논 10:41)
me miserum, quas manus adulter effugit!
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Adulterum cum adultera qui deprehenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Liceat adulterium in matre et filio uindicare. Vir fortis in bello manus perdidit. deprehendit adulterum cum uxore ex qua filium adulescentem habebat; imperauit fil 11:6)
neque enim aliter effugere illos potuisse nisi patiente patre.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Captus a piratis scripsit patri de redemptione; non redimebatur. Arcipiratae filia iurare eum coegit, ut duceret se uxorem, si dimissus esset; iurauit. relicto patre secuta est adulescentem. Rediit ad patrem, duxit illam. orba incidit. pater imperat, ut ar 8:10)
Exercebatur aput Arellium Fuscum cuius genus dicendi imitatus plus deinde laboris impendit ut similitudinem eius effugeret, quam impenderat ut exprimeret.
(세네카, Controversiae, book 2, chapter pr 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION