라틴어 문장 검색

Sed vix habeat, profero rationem, aeque fieri oportebat quod factum non est, sicut quod factum est, et aeque bonum etiam illud Hac itaque ratione qua convincitur quia Deus Pater tam bonum genuerat Filium quantum potuit, cum videlicet aliter reus esset invidiae, clarum est omnia quae facit, quantum potest egregia facere nec ullum commodum quod conferre possit, substrahere velle.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:37)
Hoc volo, sic jubeo, sit pro ratione voluntas.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:63)
) Sed magis velle dicendus est singula ut fiant quia bonum esse ut fierent, vidit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:66)
Et Christus etiam ipse non sibi placuisse dicitur, quia nihil hoc fine vel intentione agere debemus, quia id volumus, vel quia nobis in hoc placemus, id est quia in hoc delectamur, sed potius quia id a nobis fieri bonum esse censemus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:68)
Cum videlicet in singulis faciendis vel dimittendis rationabilem habeat causam, cur ab ipso fiant vel dimittantur, nec ipse quidquam, qui summa ratio est, contra id quod ratio congruit, aut velle aut agere queat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 13:17)
Nemo quippe quod a ratione dissidet, velle vel agere rationabiliter potest.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 13:18)
" Quod non posse Dei non velle alio modo omnimodo dici poterat verbo.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 13:25)
Subest enim cum volueris tibi posse (Sap. XII, 18).
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 13:28)
" Ergo ubi non est velle Dei, deest posse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 13:29)
Sunt vero qui ideo Deum aestimant ea etiam posse facere quae non facit, quod certum sit nihil ei posse resistere, si ea etiam quae non facit vellet facere, juxta illud:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 17:6)
) Unde et beatus meminit Augustinus, omnipotens Deus, non quia omnia potest, sed quia quaecunque vult potest, nec ullatenus voluntatis ejus praepediri potest effectus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 17:8)
Sed hac profecto eorum ratione, et quasi sub quadam voluntatis ejus conditione eum etiam posse peccare, vel aliquid inhoneste agere, dicere possemus, cum sit certum nihil etiam ei in hoc resistere posse, si et id facere vellet quod non oporteret.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 17:10)
Puto et ex his quae dicta sunt facile refelli posse quod de providentia Dei vel ejus voluntate circa creaturas objici posse videtur, ut eum ipse videlicet sine his quae ab aeterno in se habent, non esse potuerit, quia non convenerit, non tamen ponamus res quae provisae sunt, vel quas esse voluit, ideo non potuisse non esse, hoc est ex necessitate eas contigisse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 20:1)
Nam et cum ipsum necesse sit immortalem esse, vel immortalis dicatur, nequaquam hinc divinae naturae necessitas ab ejus voluntate disjuncta est, cum et hoc ipse velit esse quod necesse est ipsum esse, id est quod non potest non esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 20:8)
Si autem ita aliquid necessario ageret, ut vellet nollet, id facere cogeretur;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 20:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION