라틴어 문장 검색

1 nec ob hoc tamen perdidi in totum desideratissimam flendi occasionem, nam dum forte meditarer, lacrimis habenas anima parturiens laxavi fecique ad epitaphium quod alii fecerunt ad sepulchrum, haec ergo scripsimus tibi, ne forsitan arbitrarere solam nos colere vivorum sodalitatem reique tuo iudicio essemus, nisi amicorum vita carentum semper aeque ut incolumium reminisceremur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Petreio suo salutem 7:2)
praeterea tibi Arelatem 4 profecturo est venera-bilis in itinere mater fratres amantes redamantisque patriae solum, ad quod et praeter occasionem voluptuose venitur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Pastori suo salutem 4:1)
amicitias probatas enixe expetit, constanter retinet, perenniter servat;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 22:4)
ubi etiam illorum praerogativa, qui contra indolem iuniorum sola occasione praecedentis aetatis intumescebant?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Audaci suo salutem. 1:2)
sed quamlibet sola hiemalium mensium nomina tremas, tam clemens est facies caeli, tam tepida, tam suda et sic auras mage quam ventos habet, ut te non valeat enixius retinere tempus quam invitare temperies.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Trygetio suo salutem. 4:1)
dabitur, ut spero, precatui tuo et meritis antistitis summi, quatenus praeconio suo sub quacumque et quidem celeri occasione famulemur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Prospero salutem. 2:4)
et quia, domine papa, modo vivimus animis iunctis abiunctisque regionibus conspectibusque mutuis frui dissociatae situ habitationis inhibemur, orate, ut optabili religiosoque decessu vitae praesentis angoribus atque onere perfuncti, cum iudicii dies sanctus offulserit cum resurrectione, agminibus vestris famulaturi vel sub Gabaoniticae servitutis occasione iungamur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Principio salutem. 2:1)
Sequitur libellus Rutilio Gallico convalescenti dedicatus, de quo nihil dico, ne videar defuncti testis occasione mentiri.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, poem pr19)
Calamitas virtutis occasio est.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, C1)
Occasiones non modo accipe, arripe.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, O1)
Cavendi nulla est dimittenda occasio.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 087)
Deliberando saepe perit occasio.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 140)
Hominem etiam frugi flectit saepe occasio.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 228)
Occasio aegre offertur, facile amittitur.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 484)
Quoi quid vindicandum est, omnis optima est occasio.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 65)

SEARCH

MENU NAVIGATION