라틴어 문장 검색

occursurum enim vitio dicunt eum, qui originem non ignorarit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium46)
sine quorum notitia neminem putant vel occurrere vel mederi morbis inter haec nascentibus posse.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium50)
Cum igitur illa incerta, inconprehensibilis sit, a certis potius et exploratis petendum esse praesidium, id est is, quae experientia in ipsis curationibus docuerit, sicut in ceteris omnibus artibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium86)
Primo tamen remedia exploranda summa cura fuisse;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium105)
nunc vero iam explorata esse;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium106)
Petet autem novum quodque consilium non ab rebus latentibus (istae enim dubiae et incertae sunt), sed ab iis, quae explorari possunt, id est evidentibus causis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium152)
si mixtum vitium habet, occurrendum subinde vehementiori malo.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium166)
Ut concoctio autem omnibus vitiis occurrit, sic rursus aliis frigus, aliis calor;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 9장6)
Atque etiam praeter hos quartum est, quod neque acutum dici potest, quia non peremit, quod neque utique longum, quia, si occurritur, facile sanatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 1장8)
Neque dubium est, quin vix quisquam, qui non dissimulavit sed per haec mature morbo occurrit, aegrotet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 2장27)
Una est, qua corpus non alitur, et naturaliter semper aliquis decedentibus, nullius vero in eorum locum subeuntibus, summa macies oritur, et nisi occurritur, tollit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장3)
Quod si mali plus est et vera phthisis est, inter initia protinus occurrere necessarium est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장39)
Sive autem capitis dolores sive ulcera sive lippitudo sive dentes . . . sive spiritus difficultas sive intestinorum tormenta sive inflammatio vulvae est, sive coxa sive iecur aut lienis aut latus torquet, sive vitio locorum aliqua prolabitur et ommutescit, occurrit dolori per quietem eiusmodi catapotium:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 25장13)
Quibus exploratis, ubi aliquis ictus est qui servari potest, protinus prospicienda duo sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장137)
15 Si quando autem ulcera oris cancer invasit, primum considerandum est, num malus corporis habitus sit, eique occurrendum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 15장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION