라틴어 문장 검색

Papillae fasciolis conprimuntur et crispanti cingulo angustius pectus artatur.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 7:7)
"Et tacitum vivat sub pectore vulnus."
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 7:7)
Nec vacet mens tua variis perturbationibus, quae, si pectori insederint, dominabuntur tui et te deducent ad delictum maximum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 11:6)
Aspice quam longo distinguat pectore lancem quae fertur domino squilla, et quibus undique saepta asparagis qua despiciat convivia cauda, dum venit excelsi manibus sublata ministri.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V40)
Credo Pudicitiam Saturno rege moratam in terris visamque diu, cum frigida parvas praeberet spelunca domos ignemque Laremque et pecus et dominos communi clauderet umbra, silvestrem montana torum cum sterneret uxor frondibus et culmo vicinarumque ferarum pellibus, haut similis tibi, Cynthia, nec tibi, cuius turbavit nitidos extinctus passer ocellos, sed potanda ferens infantibus ubera magnis et saepe horridior glandem ructante marito.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI1)
Tyrrhenos igitur fluctus lateque sonantem pertulit Ionium constanti pectore, quamvis mutandum totiens esset mare.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI42)
iusta pericli si ratio est et honesta, timent pavidoque gelantur pectore nec tremulis possunt insistere plantis:
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI43)
praeterea multa in facie deformia, sicut attritus galea mediisque in naribus ingens gibbus, et acre malum semper stillantis ocelli, sed gladiator erat;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI50)
Endromidas Tyrias et femineum ceroma quis nescit, vel quis non vidit vulnera pali, quem cavat adsiduis rudibus scutoque lacessit atque omnes implet numeros dignissima prorsus Florali matrona tuba, nisi si quid in illo pectore plus agitat veraeque paratur harenae, quem praestare potest mulier galeata pudorem, quae fugit a sexu?
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI129)
pectora pullorum rimabitur, exta catelli, interdum et pueri;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI275)
si prurit frictus ocelli angulus, inspecta genesi collyria poscit;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI284)
quis locus ingenio, nisi cum se carmine solo vexant et dominis Cirrhae Nysaeque feruntur pectora vestra duas non admittentia curas?
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII21)
o ferrea pectora Vetti, cum perimit saevos classis numerosa tyrannos.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII71)
e caelo descendit γνῶθι σεαυτόν figendum et memori tractandum pectore, sive coniugium quaeras vel sacri in parte senatus esse velis;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI12)
si nullum in terris tam detestabile factum ostendis, taceo, nec pugnis caedere pectus te veto nec plana faciem contundere palma, quandoquidem accepto claudenda est ianua damno, et maiore domus gemitu, maiore tumultu planguntur nummi quam funera, nemo dolorem fingit in hoc casu, vestem diducere summam contentus, vexare oculos umore coacto:
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII50)

SEARCH

MENU NAVIGATION