라틴어 문장 검색

His omnibus commune est digerere id, quod uel praecordia onerat, uel fauces strangulat, uel in aliquo membro nocet.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 17장 10:3)
mediocriter firmos media materia optime sustinet, et robustis apta ualidissima est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 13:4)
* * Praeter haec in acutis morbis serius aeger alendus est, nec nisi iam is inclinatis, ut primo dempta materia impetum frangat, in longis maturius, ut sustinere spatium adfecturi mali possit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 2장 3:3)
Id enim eius officium est, ut aegrum neque superuacua materia oneret, neque inbecillitatem fame prodat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 8:7)
Si tamen propter infirmitatem necessitas urget, satius esse consistente iam incremento febris aliquid offerre quam increscente, satius esse instante quam incipiente, cum eo tamen, ut nullo tempore is, qui deficit, non sit sustinendus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 10:6)
si id fieri non potest, sustinere tamen post cibum usque somni tempus, et cum experrecti sunt, tum exponere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 11:4)
Necesse est tamen, quanto facilius etiam sani famem quam sitim sustinent, tanto magis aegris in potione quam in cibo indulgere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 2:1)
Ac nisi magnopere res aliqua prohibet, inter initia sanguis mitti debet, tum dari cibus, qui neque incitet febrem, et tamen longum eius spatium sustineat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 8장 2:3)
adhibeaturque frictio, quantam is sustinere poterit, maximeque in manibus et cruribus;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 12장 5:2)
Quod ut sustinere aliquis possit, tamen etiam febre liberatus uix refectioni ualebit:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 15장 3:3)
si ne hanc quidem sustinet, adhibenda tamen frictio est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 15장 6:3)
Si haec quoque [uehemens] onerat, intra quietem et unctionem et cibum sistendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 15장 6:4)
- Ex his autem eos, qui intra uerba desipiunt, aut leuiter etiam manu peccant, onerare asperioribus coercitionibus superuacuum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 4:1)
Cibus non multus quidem, sed saepe tamen nocte ac die dandus est, ut nutriat, neque oneret.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 19장 3:3)
Metrodorum tamen Epicuri discipulum ferunt, cum hoc morbo temptaretur, nec aequo animo necessariam sitim sustineret, ubi diu abstinuerat, bibere solitum, deinde euomere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION