라틴어 문장 검색

Isocrates enim Graecus orator qui verba prius libera sub numeros ire primus coegit, cum in convivio a sodalibus oraretur ut aliquid in medium de eloquentiae suae fonte proferret, hanc veniam deprecatus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 4:2)
Et haec una est de philosophiae virtutibus, quia, cum orator non aliter nisi orando probetur, philosophus non minus tacendo pro tempore quam loquendo philosophatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 11:1)
Vos omnes, qui doctorum doctissimi adestis, oraverim ut hortatu vestro Eustathius quae de scommate paulo ante dixerit animetur aperire.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 1:3)
Sed quia facilius Graecorum inven­tionibus a Graecis forte aliis relata respondent, te, Eustathi, oramus omnes ut sensa et inventa Disarii contrariis repellendo in integrum restituas exauctoratum conviviorum leporem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 4:3)
Dic, oro te, quae facit causa, ut sinapi et piper, si adposita cuti fuerint, vulnus excitent et loca perforent, devorata vero nullam ventris corpori inferant laesionem?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 7:3)
Tamen ante furorem Indomitum duramque viri deflectere mentem Pacifico sermone parant, hostemque propincum Orant Cecropiae praelata fronde Minervae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:3)
Utque habeat famulos nullo discrimine, Caesar Exorandus erit?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:61)
At nunc sola mihi est orandae caussa salutis, Dignum donanda, Caesar, te credere vita.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 4:4)
Nec superos orat, nec cantu supplice numen Auxiliare vocat, nec fibras illa litantes Novit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:8)
Vos tamen hoc oro, iuvenes, ne caedere quisquam Hostis terga velit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 3:59)
Si maxima gloria nobis Semper erit, tanti pignus servasse mariti, Tu quoque devotos sacro tibi foedere muros, Oramus, sociosque lares dignare vel una Nocte tua:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 2:2)
Tanto patientius, oro, Claude, dolor, gemitus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 6:60)
comitesque Catonem Orant, exploret Libycum memorata per orbem Numina, de fama tam longi iudicet aevi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 6:23)
Nunc sua Caesareos exorat praeda leones, Tutus et ingenti ludit in ore lepus.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, VI2)
Lanificas nulli tres exorare puellas Contigit:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LIV2)

SEARCH

MENU NAVIGATION