라틴어 문장 검색

auxiliaribus et praesens et multiplicata ex praeda merces ostentatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 444:1)
Liguribus campi uberes Italiae deductis ex asperrimis montibus in spem victoriae ostentantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 444:3)
Carthaginiensibus moenia patriae, di penates, sepulcra maiorum, liberi cum parentibus coniugesque pavidae, aut excidium servitiumque aut imperium orbis terrarum, nihil aut in metum aut in spem medium, ostentatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 446:1)
addidit facile Masinissa perculsis terrorem nudavitque ab ea parte aciem equestri auxilio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 448:1)
Laelius ut turbatos vidit hostes addidit perculsis terrorem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 451:1)
non tamen ita perculsos iratosque in aciem accepere, sed densatis ordinibus in cornua vacuumque circa campum extra proelium eiecere, ne pavido fuga volneribusque milite sinceram et integram aciem miscerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 460:1)
is demum equitum impetus perculit hostem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 467:2)
admovendum igitur undique terrorem perculsae Carthagini ratus, misso Laelio Romam cum victoriae nuntio, Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 481:1)
nec enim mansuros ita perculsos hostes fuisse, debellarique momento temporis potuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 430:1)
nam si omnibus peditum quoque copiis congressus rex fuisset, forsitan inter tumultum, cum omnes victi metuque perculsi ex proelio intra vallum, protinus inde supervadentem munimenta victorem hostem fugerent, exui castris potuerit rex;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 431:1)
cum vero integrae copiae peditum in castris mansissent, stationes ante portas praesidiaque disposita essent, quid, nisi ut temeritatem regis, effuse paulo ante secuti perculsos equites, imitaretur, profecisset?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 432:1)
hac perculsi clade Boeoti, cum omnia terrore ac fuga completa essent, legatos mittunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 366:1)
sociis spem pro re ostentandam censet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 145:2)
consul, ubi satis quod in speciem fuit ostentatum est,revocari ex navibus milites iubet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 152:1)
integri recentibus telis fatigatos adorti hostes primum acri impetu velut cuneo perculerunt, deinde in fugam averterunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 176:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION