라틴어 문장 검색

numera, vix sunt totidem quot Thebarum portae vel divitis ostia Nili.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII12)
Ceterum Porcius Cato Cyprias opes Liburnis per Tiberinum ostium invexit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, EXPEDITIO IN CYPRUM 5:1)
Sed cum dis hominibusque infestus rediret, statim primo impetu cliens et alumna urbis Ostia nefanda strage diripitur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 12:2)
Primum in ipso ostio Oceani Varus Didiusque legati conflixere.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 75:2)
neque enim, qua cernimus ipsi, ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 9:8)
Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res consimiles ideo diffusae rebus abundant, ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae scinduntur per iter flexum, nec recta viarum ostia sunt, qua contendant exire coortae.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 4:1)
inde quod exprimimus per caulas omne palati diditur et rarae per flexa foramina linguae, hoc ubi levia sunt manantis corpora suci, suaviter attingunt et suaviter omnia tractant umida linguai circum sudantia templa;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 23:3)
hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum, illi, cui suave est, levissima corpora debent contractabiliter caulas intrare palati, at contra quibus est eadem res intus acerba, aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 23:16)
is rigat Aegyptum medium per saepe calorem, aut quia sunt aestate aquilones ostia contra, anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur, et contra fluvium flantes remorantur et undas cogentes sursus replent coguntque manere.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 23:6)
est quoque uti possit magnus congestus harenae fluctibus adversis oppilare ostia contra, cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 23:9)
Solebat descendenti a Palatio Caesari honorificum aliquod epigramma porrigere Graeculus.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 31:1)
Item Antonius Gnipho, vir doctus cuius scholam Cicero post laborem fori frequentabat, Salios Herculi datos probat in eo volumine quo disputat quid sit festra, quod est ostium minusculum in sacrario, quo verbo etiam Ennius usus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XII. 8:1)
Vix odisse vacat Phoebea palatia complet Turba Patrum, nullo cogendi iure senatus, E latebris educta suis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 2:14)
Movit et Eoos bellorum fama recessus, Qua colitur Ganges, toto qui solus in orbe Ostia nascenti contraria solvere Phoebo Audet, et adversum fluctus impellit in Eurum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:31)
Caesaris auxiliis aditus et libera ponti Ostia permisit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 5:44)

SEARCH

MENU NAVIGATION