라틴어 문장 검색

verum ubi oves furto, morbo periere capellae, spem mentita seges, bos est enectus arando, offensus damnis media de nocte caballum arripit iratusque Philippi tendit ad aedis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 753)
"has inter epulas ut iuvat pastas ovis videre properantis domum, videre fessos vomerem inversum boves collo trahentis languido positosque vernas, ditis examen domus, circum renidentis Laris."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 210)
'mille ovium insanus morti dedit, inclitum Ulixen et Menelaum una mecum se occidere clamans.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 4:16)
longa quibus facies ovis erit, illa memento, ut suci melioris et ut magis alba rotundis, ponere:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Catii nesciocuius fatuitatem irridet, qui summam hominis felicitatem in arte culinaria poneret.9)
lanas evehere Tarento non licet, oves evexit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 244:5)
sed quia responderi potest, non est scriptum, ut bis praecipitetur damnata, ut quandoque rapta optet, ut tyrannicida duo praemia accipiat, nihil de vomere cautum, nihil de ovibus:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 245:6)
cum, adsidente collega, qui erat valetudinem et et plurimis medicamentis , multum se Curio ex more iactasset, nunquam, inquit, octavi, collegae tuo gratiam referes, qui nisi fuisset, hodie te istic muscae .
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 276:2)
Hic, p. c., qui vobis non posse videtur muscam excitare, tam facile homines occidebat, quam canis adsidit.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 8:10)
Si vitam imputas mihi per se, nudam, egentem consilii, et id ut magnum bonum iactas, cogita te mihi imputare muscarum ac vermium bonum.
(세네카, 행복론, Liber III 141:5)
Quid est enim, cur tussis alicuius aut sternutamentum aut musca parum curiose fugata in rabiem agat aut obversatus canis aut clavis ne- glegentis servi manibus elapsa ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 134:2)
navita de ventis, de tauris narrat arator, enumerat miles vulnera, pastor ovis;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 116)
corniger Arcadii vacuam pastoris in aulam dux aries saturas ipse reduxit oves;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1318)
parua saginati lustrabant compita porci, pastor et ad calamos exta litabat ouis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 112)
prima galeritus posuit praetoria Lycmon, magnaque pars Tatio rerum erat inter ouis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 116)
namque hostis antiquus, quo facilius insultet balatibus ovium destitutarum, dormitantum prius incipit cervicibus imminere pastorum, neque ego ita mei in eminens non sum, ut nequaquam me hunc esse reminiscar, quem longis adhuc abluenda fletibus conscientia premat;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Basilio salutem 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION