라틴어 문장 검색

"sic annua pacta fidemque poscimus?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권191)
"illic quoque pacta reposcam, si modo Agenorei stat Gnosia iudicis urna, qua reges punire datur."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권308)
Quo pacto homines vobiscum degentes, eiusdem victus, habitus, instructus, eiusdem ad vitam necessitatis?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 42장 1:2)
non tamen hoc facere possum, quod suggeris, ut pactum, quod cum tanto rege inii, ipse primus irritum faciam, cum ille mihi nil mali fecerit, nil adhuc inimicitiarum intulerit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XII. 1:14)
Ipse miser docui, quo posset ludere pacto Custodes:
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 68)
Turnus, rex Rutulorum, cui pacta Lavinia ante adventum Aeneae fuerat, praelatum sibi advenam aegre patiens simul Aeneae Latinoque bellum intulerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 29:2)
sunt qui eam ex pacto tradendi quod in sinistris manibus esset derecto arma petisse dicant, et fraude visam agere, sua ipsam peremptam mercede.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 127:1)
Fidenates colonia Romana Veientibus sociis consilii adsumptis pacto transitionis Albanorum ad bellum atque arma incitantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 285:1)
sed de istis rebus in patria maiores natu consulemus quo pacto ius nostrum adipiscamur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 343:3)
is metus perculit ut scribi militem tribuni sinerent, non sine pactione tamen ut quoniam ipsi quinquennium elusi essent parvumque id plebi praesidium foret, decem deinde tribuni plebis crearentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 326:1)
nemo invitum pactionem nuptialem quemquam facere coegisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 49:3)
cum eo tamquam cum cive agendum fuisse, qui natus in libero populo inter iura legesque, ex qua urbe reges exactos sciret eodemque anno sororis filios regis et liberos consulis, liberatoris patriae, propter pactionem indicatam recipiendorum in urbem regum a patre securi esse percussos, ex qua Collatinum Tarquinium consulem nominis odio abdicare se magistratu atque exsulare iussum, in qua de Sp.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 165:1)
nequiquam enim temptati ut tum denique desisterent impediendo bello, postquam non cessere nec publicae tempestati nec suae invidiae, pervincunt ut senatus consultum fiat de tribunis militum creandis, certo tamen pacto ne cuius ratio haberetur qui eo anno tribunus plebis esset, neve quis reficeretur in annum tribunus plebis,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 605:2)
nobis cum Faliscis quae pacto fit humano societas non est:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 311:1)
postremo spe quoque iam non solum cibo deficiente et cum stationes procederent prope obruentibus infirmum corpus armis, vel dedi vel redimi se quacumque pactione possent iussit, iactantibus non obscure Gallis haud magna mercede se adduci posse ut obsidionem relinquant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 517:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION