라틴어 문장 검색

Qui cum de puero multa mentitus foret Et plura de flagitiis castae mulieris, Adiecit id, quod sentiebat maxime Doliturum amanti, ventitare adulterum Stuproque turpi pollui famam domus.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Poeta8)
Pravo favore labi mortales solent Et, pro iudicio dum stant erroris sui, Ad paenitendum rebus manifestis agi.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Scurra et rusticus.1)
Superest ut nec te consilii nec me paeniteat obsequii.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 1 2:1)
Nihil audio quod audisse, nihil dico quod dixisse paeniteat;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 9 5:1)
Si natare latius aut tepidius velis, in area piscina est, in proximo puteus, ex quo possis rursus astringi, si paeniteat teporis.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 25:3)
Libuit etiam monimentum eius videre, et vidisse paenituit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 10 2:2)
Proinde si paenitet te Italicorum praediorum, hoc vendendi tempus tam hercule quam in provinciis comparandi, dum idem candidati illic vendunt ut hic emant.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 19 6:1)
Nec defuerunt qui fictis mentitisque terroribus vera pericula augerent.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 15:2)
Circa me tantum benignitate nimia modum excessit, nisi quod tamen poetis mentiri licet.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 21 6:1)
Postremo placuit exemplo multorum unum separatim hendecasyllaborum volumen absolvere, nec paenitet.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 4 9:2)
Proinde non paenitet me consuetudinis meae quam utilissimam experior, adeoque non deterreor sermunculis istorum, ut ultro te rogem monstres aliquid quod his addam.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 14:1)
quem ego - paenitet tarditatis - proxime vidi.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 8 1:4)
Legi enim librum tuum identidem repetens ea maxime - non enim mentiar -, quae de me scripsisti, in quibus quidem percopiosus fuisti.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 31 1:2)
A, quotiens sani capitis mentita dolores Cunctantem tardo iussit abire pede!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 198)
Argutos habuit - radiant ut sidus ocelli, Per quos mentita est perfida saepe mihi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 36)

SEARCH

MENU NAVIGATION