라틴어 문장 검색

"da veniam culpae, nec, dum degrandinet, obsit agresti fano supposuisse pecus, nec noceat turbasse lacus, ignoscite, nymphae, mota quod obscuras ungula fecit aquas, tu, dea, pro nobis fontes fontanaque placa numina, tu sparsos per nemus omne deos."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권510)
"qui petis auxilium, non grandia divide mecum praemia, de lacubus proxima musta tuis."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권604)
"hoc, ubi nunc fora sunt, udae tenuere paludes;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권252)
"hic quoque lucus erat iuncis et harundine densus et pede velato non adeunda palus, stagna recesserunt et aquas sua ripa coercet, siccaque nunc tellus:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권257)
Aricino Virbius ille lacu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권489)
Addidit et fontes et stagna inmensa lacusque fluminaque obliquis cinxit declivia ripis, quae, diversa locis, partim sorbentur ab ipsa, in mare perveniunt partim campoque recepta liberioris aquae pro ripis litora pulsant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 9:3)
Iuppiter ut liquidis stagnare paludibus orbem et superesse virum de tot modo milibus unum, et superesse videt de tot modo milibus unam, innocuos ambo, cultores numinis ambo, nubila disiecit nimbisque aquilone remotis et caelo terras ostendit et aethera terris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 36:5)
Cetera diversis tellus animalia formis sponte sua peperit, postquam vetus umor ab igne percaluit solis, caenumque udaeque paludes intumuere aestu, fecundaque semina rerum vivaci nutrita solo ceu matris in alvo creverunt faciemque aliquam cepere morando.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 44:1)
et Stygias iubet hoc audire paludes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 71:6)
Promissis testis adesto dis iuranda palus, oculis incognita nostris."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 6:5)
Tum facta est Libye raptis umoribus aestu arida, tum nymphae passis fontesque lacusque deflevere comis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 19:4)
stagna petit patulosque lacus, ignemque perosus quae colat elegit contraria flumina flammis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 30:4)
Dixit et ad faciem rediit male sanus eandem et lacrimis turbavit aquas, obscuraque moto reddita forma lacu est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 48:1)
Pro fontibus ille lacuque interiit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 55:7)
Haud procul Hennaeis lacus est a moenibus altae, nomine Pergus, aquae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 39:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION