라틴어 문장 검색

sic enim et pecora verbere domantur, nec irascimur illis, cum sessorem recusaverunt, sed compescimus, ut dolor contumaciam vincat.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 64:2)
Itaque et ingenia natura fortia iracundiam ferunt nihilque tenue et exile capiunt ignea et fervida, sed imperfectus illis vigor est ut omnibus, quae sine arte ipsius tantum naturae bono exsurgunt, sed nisi cito domita sunt, quae fortitudini apta erant, audaciae temeritatique consuescunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 81:1)
" Cum hos dicaces fame domuisset, captis sic usus est, ut eos qui militiae utiles erant in cohortes discriberet, ceteros praeconi subiceret, idque se negavit facturum fuisse, nisi expediret iis dominum habere, qui tam malam haberent linguam.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 136:1)
Cibus famem domet, potio sitim, libido qua necesse est fluat;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 83:2)
Non potest umquam tanta varietas et iniquitas casuum ita depelli, ut non multum procellarum irruat magna armamenta pandentibus.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 84:1)
Quemadmodum idem exercitus modo latius panditur modo in angustum coartatur et aut in cornua sinuata media parte curvatur aut recta fronte explicatur, vis illi, utcumque ordinatus est, eadem est et voluntas pro eisdem partibus standi :
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 18:2)
quicquid horridum tellus creat inimica, quicquid pontus aut aer tulit terribile dirum pestilens atrox ferum, fractum atque domitum est.
(세네카, Hercules Furens 1:15)
vidi ipsa, vidi nocte discussa inferum et Dite domito spolia iactantem patri fraterna, cur non Tinctum et oppressum trahit ipsum catenis paria sortitum Iovi Ereboque capto potitur et retegit Styga?
(세네카, Hercules Furens 1:24)
Virtutis est domare quae cuncti pavent.
(세네카, Hercules Furens 6:34)
hic ora solvit Ditis invisi domus hiatque rupes alta et immenso specu ingens vorago faucibus vastis patet latumque pandit omnibus populis iter.
(세네카, Hercules Furens 10:5)
impios supplicia vinclis saeva perpetuis domant?
(세네카, Hercules Furens 11:16)
' non passus ullas natus Alcmena moras ipso coactum navitam conto domat scanditque puppem.
(세네카, Hercules Furens 12:11)
quodcumque alluitur solum longo Tethyos ambitu, Alcidae domuit labor.
(세네카, Hercules Furens 12:57)
Pectoris sani parum aestus, alumna, comprime et flammas doma;
(세네카, Hercules Oetaeus 4:29)
tu fulminantem saepe domuisti Iovem, tu furva nigri sceptra gestantem poli, turbae ducem maioris et dominum Stygis, tuque o noverca gravior irata deus, cape hunc triumphum solus et vince Herculem.
(세네카, Hercules Oetaeus 9:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION