라틴어 문장 검색

Ex hoc effectos panes, cum in colloquiis Pompeiani famem nostris obiectarent, vulgo in eos iaciebant, ut spem eorum minuerent.
(카이사르, 내란기, 3권 48:4)
Neque multum frumento, sed maximam partem lacte atque pecore vivunt multum sunt in venationibus;
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 1장8)
Interiores plerique frumenta non serunt, sed lacte et carne vivunt pellibusque sunt vestiti. Omnes vero se Britanni vitro inficiunt, quod caeruleum efficit colorem, atque hoc horridiores sunt in pugna aspectu;
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 14장2)
Agriculturae non student, maiorque pars eorum victus in lacte, caseo, carne consistit.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 22장1)
Inde proximus cibus mediocris utilior est isque esse debet cum pane hesterno, vino austero meraco et carne assa cibisque omnibus quam siccissimis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장98)
multo pane uti, carne potius elixa, modice holeribus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장129)
tertio modici ponderis panem ex vino esse, adiecta uva ex olla vel ex defruto similibusque aliis;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 6장12)
Eidem si lac ex mammis profluit, inbecillum est quod intus gerit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장46)
Quae neque peperit neque gravida est, si lac habet, a menstruis defecta est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장133)
suntque valetudinis genera, quibus ex lacte purgatio convenit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 12장7)
siquidem plus alimenti est in pane quam in ullo alio, firmius est triticum quam milium, id ipsum quam hordeum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장17)
infirmior est ex polline, infirmissimus cibarius panis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장19)
Cumque panificia omnia firmissima sint, elota tamen quaedam genera frumenti, ut halica, oryza, tisana, vel ex isdem facta sorbitio aut pulticula, et aqua quoque madens panis inbecillissimis adnumerari potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장45)
Ex potionibus vero quaecumque ex frumento facta est, itemque lac, mulsum, defrutum, passum, vinum aut dulce aut vehemens aut mustum aut magnae vetustatis valentissimi generis est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장46)
20. Boni suci sunt triticum, siligo, halica, oryza, amulum, tragum, tisana, lac, caseus mollis, omnis venatio, omnes aves, quae ex media materia sunt, ex maioribus quoque eae, quas supra (18, 2) nominavi;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 20장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION