라틴어 문장 검색

quis est qui spondeat eundem, si differtur bellum, animum postea fore, cum si laxamentum dederis, maior frequentiorque legatio itura sit, cum id quod nunc offendit Etruscos, rex creatus Veiis, mutari spatio interposito possit vel consensu civitatis, ut eo reconcilient Etruriae animos, vel ipsius voluntate regis, qui obstare regnum suum saluti civium nolit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 55:3)
Tullium nomine increpans rogitansque sicine pugnaturos milites spopondisset?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 146:1)
subactis his gentibus quae inter nos vosque sunt, quod propediem futurum spondet et virtus et fortuna vestra, continens imperium usque ad nos habebitis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 311:1)
his condicionibus paratum se esse foedus cum consulibus ferire;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 47:1)
equidem mortem pro patria praeclaram esse fateor et me vel devovere pro populo Romano legionibusque vel in medios immittere hostes paratus sum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 52:1)
neque se pro eo quod spondendo pacem servassent exercitum populi Romani poenam ullam meritos esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 119:1)
quid tandem si spopondissemus urbem hanc relicturum populum Romanum?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 126:2)
et ne illud quidem, quod quosdam forsitan moveat, refert, consul an dictator an praetor spoponderit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 127:3)
ea demum sponsio esset quam populi iussu spopondissemus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 133:3)
sed neque vos tulissetis nec nos spopondissemus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 134:1)
quandoque hisce homines iniussu populi Romani Quiritium foedus ictum iri spoponderunt atque ob eam rem noxam nocuerunt, ob eam rem quo populus Romanus scelere impio sit solutus hosce homines vobis dedo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 149:1)
id audacter spondendo impetravere, ut foedus daretur neque ut aequo tamen foedere sed ut in dicione populi Romani essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 297:1)
et omnibus qui foedus spoponderant dediti Samnitibus non sunt recepti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri IX Periocha6)
eodem anno ab Etruscis adversus indutias paratum bellum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 123:1)
Samnitem illis exercitum paratum, instructum armis, stipendio venisse, et confestim secuturos, vel si ad ipsam Romanam urbem oppugnandam ducant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 211:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION