라틴어 문장 검색

Sed eo certamine vicisse Theopompum iudicatum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVIII 7:3)
Sed cum mater puellae parcendum esse ei diceret adhibendasque puero nutrices, ne ad dolores quos in enitendo tulisset munus quoque nutricationis grave ac difficile accederet, Oro te, inquit, mulier, sine eam totam integram matrem esse filii sui.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 6:1)
Sed nimirum consuetudo vicit, quae cum omnium domina rerum, tum maxime verborum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 17:1)
Quod belli civilis victoriaque Gai Caesaris, quam vicit in Pharsaliis campis, nuntiata praedictaque est per cuiuspiam sacerdotis vaticinium eodem ipso die in Italia Patavi.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XVIII 1:1)
Cornelius quidam sacerdos, et nobilis et sacerdotii religionibus venerandus et castitate vitae sanctus, repente mota mente conspicere se procul dixit pugnam acerrimam pugnari, ac deinde alios cedere, alios urgere, caedem, fugam, tela volantia, instaurationem pugnae, inpressionem, gemitus, vulnera, proinde ut si ipse in proelio versaretur, coram videre sese vociferatus est ac postea subito exclamavit Caesarem vicisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XVIII 3:1)
Hoc ubi ex legatis audivit, obpugnatione desita et imagini et civitati pepercit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXXI 6:1)
Tum ilium ibi, pernicie intellecta, pecuniam ceteraque sua, ut haberent, dedisse, vitam modo sibi ut parcerent oravisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIX 11:1)
MENANDER a Philemone, nequaquam pari scriptore, in certaminibus comoediarum ambitu gratiaque et factionibus saepenumero vincebatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IV 2:1)
Eum cum forte habuisset obviam, Quaeso, inquit, Philemo, bona venia dic mihi, cum me vincis, non erubescis?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IV 3:1)
Ex istis tamen centum et quinque omnibus, solis eum octo vicisse, idem Apollodorus eodem in libro scripsit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IV 7:1)
Numquam periclum sine periclo vincitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XIV 5:12)
Ducentesimo deinde et sexagesimo anno post Romam conditam, aut non amplius, victos esse ab Persas traditum est pugnam illam inclutam Marathoniam, Miltiade duce, qui post eam victoriam damnatus a populo Atheniensi in vinculis publicis mortem obiit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 9:1)
post deinde aliquanto tempore Philippus apud Chaeroneam proelio magno Athenienses vicit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 30:1)
Cedere equidem, inquit, vobis debui, ut in tali asotia atque nequitia vinceretis et sicut in voluptatibus cultus atque victus, ita in cantilenarum quoque mollitiis anteiretis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, IX 9:2)
Ni iudicatum facit aut quis endo eo in iure vindicit, secum ducito, vincito aut nervo aut compedibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 46:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION