라틴어 문장 검색

bene addidit 'ancillae'. at si dicas 'in tugurio ancillae mulieris', erit superfluum 'mulieris';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4098)
Cumque patres essent in ancipiti deliberatione suspensi, ancilla nomine Tutela seu Philotis pollicita est se cum ceteris ancillis sub nomine dominarum ad hostes ituram:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 38:1)
pro di immortales, Calliclem video senem, meus qui adfinis fuit, ancillas duas constrictas ducere, alteram tonstricem huius, alteram ancillam suam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 4, scene 2125)
Iunoni enim Caprotinae die illo libero pariter ancillaeque sacrificant sub arbore caprifico in memoriam benignae virtutis quae in ancillarum animis pro conservatione publicae dignitatis apparuit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 36:2)
. . . Ancilla quae Psyche vocabatur, lodiculam in pavimento diligenter extendit . . . . Sollicitavit inguina mea mille iam mortibus frigida . . . . Operuerat Ascyltos pallio caput, admonitus scilicet periculosum esse alienis intervenire secretis . . . . Duas institas ancilla protulit de sinu alteraque pedes nostros alligavit, altera manus . . . . Ascyltos iam deficiente fabularum contextu Quid?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 20:3)
quae si omnia palam et dilucide ostendero, tunc denique te, Claudi Maxime, et omnis qui adsunt contestabor puerum illum Sicinium Pudentem priuignum meum, cuius obtentu et uoluntate a patruo eius accusor, nuperrime curae meae ereptum, postquam frater eius Pontianus et natu maior et moribus melior diem suum obiit, atque ita in me ac matrem suam nefarie efferatum, non mea culpa, desertis liberalibus studiis ac repudiata omni disciplina, scelestis accusationis huius rudimentis patruo Aemiliano potius quam fratri Pontiano similem futurum.
(아풀레이우스, 변명 26:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION