라틴어 문장 검색

non quo illa contemnam, quae Graeci dicendi artifices et doctores reliquerunt, sed cum illa pateant in promptuque sint omnibus, neque ea interpretatione mea aut ornatius explicari aut planius exprimi possint, dabis hanc veniam, mi frater, ut opinor, ut eorum, quibus summa dicendi laus a nostris hominibus concessa est, auctoritatem Graecis anteponam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 23:2)
Quae, cum ego praetor Rhodum venissem et cum summo illo doctore istius disciplinae Apollonio ea, quae a Panaetio acceperam, contulissem, inrisit ille quidem, ut solebat, philosophiam atque contempsit multaque non tam graviter dixit quam facete;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 75:1)
tua autem fuit oratio eius modi, non ut ullam artem doctrinamve contemneres, sed ut omnis comites ac ministratrices oratoris esse diceres.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 75:2)
- me enim et hunc Sulpicium impedit pudor ab homine omnium gravissimo, qui genus huius modi disputationis semper contempserit, haec, quae isti forsitan puerorum elementa videantur, exquirere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 163:2)
sed tamen idem hoc semper ius civile contempsit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 171:4)
sed pauca etiam requirimus in primisque ea, quae valde breviter a te, Crasse, de ipsa arte percursa sunt, cum illa te et non contemnere et didicisse confiterere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 205:2)
qui quamquam est in dicendo minime contemnendus, prudentia tamen rerum magnarum magis quam dicendi arte nititur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 214:4)
Quorum ego copiam magnitudinemque cognitionis atque artis non modo non contemno, sed etiam vehementer admiror;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 219:3)
atque ita se uterque graviorem fore, si alter contemnere, alter ne nosse quidem Graecos videretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 4:3)
' 'Atqui, ne nostros contemnas,' inquit Antonius, 'Graeci quoque ipsi sic initio scriptitarunt, ut noster Cato, ut Pictor, ut Piso;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 51:6)
ita dum inertiae vituperationem, quae maior est, contemnunt, adsequuntur etiam illam, quam magis ipsi fugiunt, tarditatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 101:4)
An haec, ut sunt contemnenda, contemnitis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 295:5)
sed eorum partim ita levia sunt, ut contemnenda sint;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 308:4)
nemo extulit eum verbis, qui ita dixisset, ut, qui adessent, intellegerent quid diceret, sed contempsit eum, qui minus id facere potuisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 52:5)
Qua re omnis istos me auctore deridete atque contemnite, qui se horum, qui nunc ita appellantur, rhetorum praeceptis omnem oratoriam vim complexos esse arbitrantur neque adhuc quam personam teneant aut quid profiteantur intellegere potuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 54:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION