라틴어 문장 검색

Gervasius, vir nominatissimus et nobilissimus de regno Franciae, qui tunc dono regis praeerat civitati et praesidio Tabariae, Turcos advolasse comperiens, sine mora suis commilitonibus circiter octoginta ascitis in equis, armis, lorica, peditibus vero ducentis nimium pugna audentibus, insecutus est Turcos praemissos cursu velociore quam solebat, nec pedites subsequentes ullius consilio praestolatus est
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 106:2)
cunei spectaculorum in theatro ita dividantur, uti anguli trigonorum, qui currunt circum curvaturam circinationis, dirigant ascensus scalasque inter cuneos ad primam praecinctionem;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 6장5)
postquam dilapsos ab ordinibus hostes vidit, peditibus quantum accelerare possent sequi iussis, ipse princeps inter equites cum turma sua, quam potuit effusissimis habenis, clamore ab omni simul pedite atque equite sublato stationem hostium invadit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 230:1)
Itemque, quae pilatim aguntur aedificia et cuneorum divisionibus coagmentis ad centrum respondentibus fornices concluduntur, extremae pilae in his latiores spatio sunt faciundae, uti vires eae habentes resistere possint, cum cunei ab oneribus parietum pressi per coagmenta ad centrum se prementes extruderent incumbas.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 8장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION