라틴어 문장 검색

Cavendum in primis, ne oderit studia, ne amaritudo eorum percepta in infantia ultra rudes annos transeat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 4:12)
"corripias eas litteris tuis et ad concordiam revoces, ut mater filiam, filia matrem agnoscat."
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 1:5)
agnitus accipies, iubet a praecone vocari ipsos Troiugenas, nam vexant limen et ipsi nobiscum,
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I36)
incipit agnosci, atque illo lacte fovetur propter quod secum comites educit asellas exul Hyperboreum si dimittetur ad axem.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI240)
agnosco procerem:
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII10)
postquam vibrata pendentia retia dextra nequiquam effudit, nudum ad spectacula voltum erigit et tota fugit agnoscendus harena.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII84)
huius pallida labra cibum accipiunt digitis alienis, ipse ad conspectum cenae diducere rictum suetus hiat tantum ceu pullus hirundinis, ad quem ore volat pleno mater ieiuna, sed omni membrorum damno maior dementia, quae nec nomina servorum nec vultum agnoscit amici cum quo praeterita cenavit nocte, nec illos quos genuit, quos eduxit, nam codice saevo heredes vetat esse suos, bona tota feruntur ad Phialen;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X99)
qui cum per stragem suorum recurrens stridore quereretur, mater agnovit et quasi vindicaret exiluit, tum omnia circa quasi hostilia gravi mole permiscuit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM TARENTINUM 12:2)
"agnosco"
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 53:2)
Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum qualia sint et quam longe distantia formis, percipe, multigenis quam sint variata figuris;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 9:1)
ut facile agnoscas e levibus atque rutundis esse ea quae sensus iucunde tangere possunt, at contra quae amara atque aspera cumque videntur, haec magis hamatis inter se nexa teneri proptereaque solere vias rescindere nostris sensibus introituque suo perrumpere corpus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 11:3)
Nunc age dicta meo dulci quaesita labore percipe, ne forte haec albis ex alba rearis principiis esse, ante oculos quae candida cernis, aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 16:1)
his ibi me rebus quaedam divina voluptas percipit atque horror, quod sic natura tua vi tam manifesta patens ex omni parte retecta est.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 1:9)
et saepe usque adeo, mortis formidine, vitae percipit humanos odium lucisque videndae, ut sibi consciscant maerenti pectore letum obliti fontem curarum hunc esse timorem:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 2:10)
tu cetera percipe dicta.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 3:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION