라틴어 문장 검색

Ex meo propinquo rure hoc capio commodi, Neque agri neque urbis odium me umquam percipit.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 54)
nemo est meorum amicorum hodie Apud quem expromere omnia mea occulta, Clitipho, audeam;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 3, scene 338)
Ultro flens ipse videbar Compellare virum et maestas expromere voces:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 12:4)
Ac dum prima lues udo sublapsa veneno pertemptat sensus atque ossibus implicat ignem necdum animus toto percepit pectore flammam, mollius et solito matrum de more locuta est, multa super nata lacrimans Phrygiisque hymenaeis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 16:5)
percipe porro, quid dubitem et quae nunc animo sententia surgat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 8:12)
falsa enim est querela, paucissimis hominibus vim percipiendi, quae tradantur, esse concessam, plerosque vero laborem ac tempora tarditate ingenii perdere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 30:2)
et natura tenacissimi sumus eorum, quae rudibus animis percepimus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 34:2)
nam id in primis cavere oportebit, ne studia, qui amare nondum potest, oderit et amaritudinem semel perceptam etiam ultra rudes annos reformidet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 49:2)
atque eo magis, quod minora etiam facilius minores percipiunt, et ut corpora ad quosdam membrorum flexus formari nisi tenera non possunt, sic animos quoque ad pleraque duriores robur ipsum facit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 51:2)
nam maiora intellectu velut parum apertos ad percipiendum animos non subibunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 95:2)
eius duplex virtus, facile percipere et fideliter continere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 100:3)
nam Plato, cum in aliis quibusdam tum praecipue in Timaeo, ne intelligi quidem nisi ab iis, qui hanc quoque partem disciplinae diligenter perceperint, potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 344:1)
quaeri solet, an, etiamsi discenda sint haec, eodem tempore tamen tradi omnia et percipi possint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 402:1)
nos porro quaerimus, quando iis, quae rhetorice praecipit, percipiendis puer maturus esse videatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 8:1)
primum, quod eum, qui eloquentia ceteris praestet, illa quoque, per quae ad eloquentiam pervenitur, diligentissime percepisse credibile est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 36:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION