라틴어 문장 검색

Christiani tandem milites, pro Christo mori non diffidentes, imperterriti stabant, omnem angustiam sufferentes per diem et noctem, donec scuta eorum flammis concremata, fundibulis conquassata, ferreis sudibus perforata, grandi laesura pervideri potuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 48:12)
quem facili pede et saltu facie ad faciem sibi occurrentem ejusdem gladii acutissimi [0606B] ictu percussit, ac fortiter cerebro ejus in partes diviso, crudele et intrepidum animal in campestribus mortuum reliquit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 141:4)
Christianorum vero nulli percussi sunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 26:7)
quod frustra a Turcis defensum sine aliqua mora comminuentes, omnia vitae necessaria quae in eo erant diripuerunt, et Turcos inibi repertos in ore gladii percusserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 28:2)
Sed Selymanus, Donimanus, Carati, Agunich, principes Turcorum, cum infinitis copiis et armis in occursum ex improviso peregrinis his incautis adfuerunt altero [0623A] ex littore, homines, equos et omnia jumenta adaquari in arcu et sagittarum grandine prohibentes, dum a longe fatigati et sic exhausti Christiani ultra vim sufferre non potuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 76:4)
Alii vero sagittis et fundibulis viros egregios coronantes, incessanter affligebant, tanquam grando indeficiens quae de coelo cadit, quousque vim ultra sufferre non valentes rex et universi in fugam conversi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 8:3)
Sed Dei auxilio, undis maris illis ex adverso tumescentibus ac reluctantibus, buza autem regis facili et agili cursu inter procellas labente ac volitante, in portu Joppe, delusis hostibus, subito adfuit, sex ex Sarracenis in arcu suo e navicula percussis ac vulneratis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 18:5)
Quam, undique posita obsidione, curriculo quinque hebdomadarum sic mangenarum jactu et machinarum [0634D] sublimitate oppugnavit, ut ultra vim et difficiles militum lapidumque creberrimos ictus cives sufferre non valentes, jam in manu regis, impetrata vita, urbem reddere cogerentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 38:2)
ipse vero arcu Baleari arrepto, supra centum et [0635B] quinquaginta Sarracenos mortifero vulnere exstinctos percussit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 40:2)
Mane autem facto, bellum utrinque coepit vehementius ingruere et invalescere, ac saepius a portis erumpentes Sarracenorum milites lanceis peregrinos Christi, alios gravi vulnere percusserunt, alios momentanea morte exstinxerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 40:3)
Videntes autem hanc Sarraceni invio cursu et nimium maturata fuga attritam, ac in limo littoris arenosi infixam, velociter navigio advenerunt ut viros naufragantes percuterent, et res illorum et omnia quae vitae erant necessaria diriperent, ac inter se dividerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 46:6)
Gentiles vero sentientes [0637C] hanc Christianorum puppim inter se stulto errore allapsam, eam undique coronantes, tota nocte ejus inhabitatores pravi impugnatione vexaverunt, et illi econtra fortiter restiterunt, donec orto mane, non ultra tot millium jacula et vim sufferre valentes, et a defensione cessantes, universi cum septem equitibus et cunctis mulieribus capti et decollati sunt, praeter solum armigerum, qui temerario ausu inter undosas procellas vix nando evasit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 48:5)
Populus autem Galileae qui ab arido cum rege urbem intraverat videns Pisanos per urbem discurrere, cives occidere, thesauros inauditos diripere, pariter et ipsi avaritiae flammis aestuantes et jurisjurandi obliti, circiter quatuor millia civium in ore gladii percusserunt, gazam, vestes, pecora, et omnes divitias illorum incomputabiles diripientes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 58:4)
Hoc Solymanus graviter accipiens, amicitiam et foedus quod cum eo [0642D] percusserat abrumpens, coepit ei assiduis infestationibus adversari, ac depopulari quae illius erant;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 68:3)
Ubi Donimanum et Boemundum, sicut decretum erat, reperientes, in numero et pondere pecuniam ipsi Donimano suisque reddentes, utrinque pariter amicitia et foedere percusso, ad invicem reconciliati et amici facti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 72:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION