라틴어 문장 검색

"Sic inflammatae, parentibus fastidienter appellatis et nocte turbata vigiliis, perditae matutino scopulum pervolant et inde solito venti praesidio vehementer devolant, lacrimisque pressura palpebrarum coactis, hoc astu puellam appellant:"
(아풀레이우스, 변신, 5권139)
"Quid tale, domina, deliquit tuus filius ut animo pervicaci voluptates illius impugnes, et quam ille diligit tu quoque perdere gestias?"
(아풀레이우스, 변신, 5권253)
"altera enim perdita, lux haec tibi prorsus denegabitur."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:149)
"Non enim te tantum, verum etiam me perditum ibis."
(아풀레이우스, 변신, 6권 7:7)
"At paulo ante pinnatam Pegasi vincebas celeritatem."
(아풀레이우스, 변신, 6권 8:11)
"Ergo igitur si perdideritis in asino virginem, nihil amplius quam sine ullo compendio indignationem vestram exercueritis."
(아풀레이우스, 변신, 7권 7:10)
Nec quicquam videbatur aliud excogitare puer ille nequissimus quam ut me quoquo modo perditum iret, idque iurans etiam nonnunquam comminabatur.
(아풀레이우스, 변신, 7권 17:4)
pastores enim mei perditam sibi requirentes vacculam variasque regiones peragrantes occurrunt nobis fortuito, statimque me cognitum capistro prehensum attrahere gestiunt.
(아풀레이우스, 변신, 7권 23:5)
Et cum dicto subsertis manibus exsolvit suam sibi fasciam pedesque meos singillatim illigans indidem constringit artissime, scilicet ne quod vindictae meae superesset praesidium, et pertica, qua stabuli fores offirmari solebant, abrepta non prius me desiit obtundere quam victis fessisque viribus, suopte pondere degravatus manibus eius fustis esset elapsus.
(아풀레이우스, 변신, 7권 26:1)
"Atque ideo vel donemus eum cuipiam, si qui tamen faenum suum perdere non gravatur."
(아풀레이우스, 변신, 8권 11:9)
"Nam si quid in ultimo fortunae turbine resipiscis, expergite mi ausculta et advenam istum asinum remoto quodam loco deductum iugula, femusque eius ad similitudinem perditi detractum et accuratius in protrimentis sapidissime percoctum appone domino cervini vicem."
(아풀레이우스, 변신, 8권 19:8)
At ego quamquam eximie fatigatus et refectione virium vehementer indiguus et prorsus fame perditus, tamen familiari curiositate attonitus et satis anxius, postposito cibo qui copiosus aderat, inoptabilis officinae disciplinam cum delectatione quadam arbitrabar.
(아풀레이우스, 변신, 9권 12:3)
"Ad postremum tamen formidinem mortis vicit aurum:"
(아풀레이우스, 변신, 9권 17:24)
"Et extremum facinus perditae feminae tolerare nequiens fuga me proripui."
(아풀레이우스, 변신, 9권 20:6)
Haec recensente pistore iamdudum procax et temeraria mulier verbis execrantibus fullonis illius detestabatur uxorem, illam perfidam, illam impudicam, denique universi sexus grande dedecus, quae suo pudore postposito torique genialis calcato foedere Larem mariti lupanari maculasset infamia, iamque perdita nuptae dignitate prostitutae sibi nomen adsciverit:
(아풀레이우스, 변신, 9권 23:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION