라틴어 문장 검색

at, puto, cum requies medicinaque publica curae somnus adest, solitis nox venit orba malis, somnia me terrent veros imitantia casus, et vigilant sensus in mea damna mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 219)
non haec inmodico contraxi damna Lyaeo:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 1011)
suspicor hoc damno fore non tibi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 175)
nuntia nam luctus mihi nuper epistula venit, lectaque cum lacrimis sunt tua damna meis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 115)
omen ab eventu est, illis nam Roma diebus damna sub averso tristia Marte tulit, haec mihi dicta semel, totis haerentia fastis, ne seriem rerum scindere cogar, erunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권31)
"Proteus tua damna levabit, quoque modo repares quae periere, dabit, decipiat ne te versis tamen ille figuris, impediant geminas vincula firma manus."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권213)
farra tamen veteres iaciebant, farra metebant, primitias Cereri farra resecta dabant, usibus admoniti flammis torrenda dederunt multaque peccato damna tulere suo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권330)
ecce super corpus communia damna gementes obliti decoris virque paterque iacent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권548)
"longa referre mora est correcta oblivia damnis."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권189)
"exigerem nostrae qualia damna notae?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권191)
"sit capitis damno Roma soluta mei."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권294)
tempora si veteris quaeris temeraria damni, quintus ab extremo mense bis ille dies.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권498)
Haec est , in fastis cui dat gravis Allia nomen , Quaeque dies Ibin , publica damna , tulit .
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 10:9)
Ut templi tetigere gradus, procumbit uterque pronus humi gelidoque pavens dedit oscula saxo atque ita "si precibus" dixerunt "numina iustis victa remollescunt, si flectitur ira deorum, dic, Themi, qua generis damnum reparabile nostri arte sit, et mersis fer opem, mitissima, rebus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 39:6)
Pabula canescunt, cum frondibus uritur arbor, materiamque suo praebet seges arida damno.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 17:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION