라틴어 문장 검색

[Secundo autem Punico bello post Cannensem pugnam quos decem Hannibal Romam astrictos misit iure iurando se redituros esse, nisi de redimendis iis, qui capti erant, impetrassent, eos omnes censores, quoad quisquc eorum vixit, qui peierassent, in aerariis reliquerunt nec minus ilium, qui iuris iurandi fraude culpam invenerat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 54:1)
utrumque homine alienissimum, sed fraus odio digna maiore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 55:5)
qui nihil ex occulto, nihil de insidiis agendum putant, veritatis cultores, fraudis inimici, itemque alii, qui quidvis perpetiantur, cuivis deserviant, dum, quod velint, consequantur, ut Sullam et M. Crassum videbamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 140:2)
In quo verbo lapsa consuetudo deflexit de via sensimque eo deducta est, ut honestatem ab utilitate secernens constitueret esse honestum aliquid, quod utile non esset, et utile, quod non honestum, qua nulla pernicies maior hominum vitae potuit afferri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 12:3)
Quorum error eripiendus est opinioque omnis ad eam spem traducenda, ut honestis consiliis iustisque factis, non fraude et malitia se intellegant ea, quae velint, consequi posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 13:5)
Iustis autem et fidis hominibus, id est bonis viris, ita fides habetur, ut nulla sit in iis fraudis iniuriaeque suspicio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 43:4)
Nam quid est tam inhumanum quam eloquentiam a natura ad salutem hominum et ad conservationem datam ad bonorum pestem perniciemque convertere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 67:3)
Atque in hac pernicie rei publicae ne illam quidem consequuntur, quam putant, gratiam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 104:1)
quid est enim aliud erranti viam non monstrare, quod Athenis exsecrationibus publicis sanctum est, si hoc non est, emptorem pati ruere et per errorem in maximam fraudem incurrere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 68:2)
Ubi enim iudicium emptoris est, ibi fraus venditoris quae potest esse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 69:5)
aut in eo, QUOD MELIUS AEQUIUS, potest ulla pars inesse fraudis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 77:7)
Haec igitur est illa pernicies, quod alios bonos, alios sapientes existimant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 78:4)
Nec ulla pernicies vitae maior inveniri potest quam in malitia simulatio intellegentiae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 90:2)
Qui hoc non perviderit, ab hoc nulla fraus aberit, nullum facinus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 95:1)
Si nihil proficiet, accusabit, minabitur etiam, ad extremum, si ad perniciem patriae res spectabit, patriae salutem anteponet saluti patris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 115:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION