라틴어 문장 검색

phalanx quae venerat agmen magis quam acies aptiorque itineri quam pugnae, vixdum in iugum evaserat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 100:1)
ceterum ad communem omnium in tali re trepidationem accessit quod phalanx Macedonum gravis atque immobilis nec circumagere se poterat nec hoc qui a fronte paulo ante pedem referentes ultro territis instabant patiebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 104:2)
Macedones, usque dum ordines et veluti stipata phalanx constabat, moveri nequiverunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 233:1)
postero die Pythagoram cum auxiliaribus et equitatu stationem agere pro vallo iussit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 337:1)
Philopoemen postquam citatum agmen per angustam et proclivem viam duci raptim vidit, equitatum omnem et Cretensium auxiliares in stationem hostium quae pro castris erat emittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 339:1)
his praeparatis Diocles cum omni equitatu - et erat tum praefectus equitum - specie reducentis exulem hospitem profectus, die ac nocte ingens iter emensus, cum milia sex ab urbe abesset, prima luce tribus electis turmis, cetera multitudine equitum subsequi iussa, praecessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 405:1)
ibi una ex turmis ad portam relicta, ne excludi subsequens equitatus posset, media urbe ac per forum manu Eurylochum tenens multis occurrentibus gratulantibusque domum deduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 407:1)
Boi quieverunt, atque etiam senatus eorum cum liberis et praefecti cum equitatu - summa omnium mille et quingenti - consuli dediderunt se.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 476:1)
ipse cum equitatu Limnaeum ad Philippum venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 165:2)
consul noctis insequentis tertia vigilia praemisso equitatu ad persequendum hostem, signa legionum luce prima movit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 239:1)
Romanus equitatus ipsum quidem regem Elatiae adsecutus non est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 241:1)
ibi peditum omnibus copiis relictis cum equitatu - erant autem sex milia equitum - in campos sub ipsa Elaeae moenia descendit misso caduceatore ad Aemilium, velle se de pace agere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 210:1)
alii, postquam transitum in Asiam est, cum turma Fregellana missum exploratum ad regia castra, effuso obviam equitatu cum reciperet sese, in eo tumultu delapsum ex equo cum duobus equitibus oppressum, ita ad regem deductum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 388:3)
ultra eos equitum minus tria milia opposuit, ex quibus Eumenis octingenti, reliquus omnis Romanus equitatus erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 444:2)
ante hunc equitatum falcatae quadrigae et cameli quos appellant dromadas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 461:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION