라틴어 문장 검색

etenim si, id quod praeclare a sapientibus dicitur, voltu saepe laeditur pietas, quod supplicium satis acre reperietur in eum qui mortem obtulerit parenti?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 13장 3:5)
Anni, nullum a me amoris, nullum studi, nullum pietatis officium defuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 36장 2:1)
etenim si veritate amicitia, fide societas, pietate propinquitas colitur, necesse est iste qui amicum, socium, adfinem fama ac fortunis spoliare conatus est vanum se et perfidiosum et impium esse fateatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 6장 4:2)
Nihil enim de religione, nihil de morte, nihil de pietate, nihil de caritate patriae, nihil de bonis rebus aut malis, nihil de virtutibus aut vitiis, nihil de officio, nihil de dolore, nihil de voluptate, nihil de perturbationibus animi et erroribus, quae saepe cadunt in causas et ieiunius aguntur, nihil, inquam, sine ea scientia quam dixi graviter ample copiose dici et explicari potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 33장 3:2)
Prima pietas, secunda sanctitas, tertia iustitia aut aequitas nominatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 23장 4:8)
ita sacerdos advecta in fanum, cum currus esset ductus a filiis, precata a dea dicitur, ut id illis praemii daret pro pietate, quod maxumum homini dari posset a deo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 112:5)
transtulit pietas vices morsque ipsa miseros mutuo perdit metu.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 89:24)
Sed ne ignis noster facinori praeluceat, Per quem verendos excolit pietas deos, Veto esse tale luminis commercium.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Fur et lucerna.4)
Pietatem colite;
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Auctor.6)
'Non iam quid de Modesto, sed quid de pietate Modesti sentias quaero.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 6:4)
Sed tu qui huius iudicii meministi, cur illius oblitus es, in quo me interrogasti, quid de Metti Modesti pietate sentirem?
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 13:2)
Ii vero, qui benefacta sua verbis adornant, non ideo praedicare quia fecerint, sed ut praedicarent fecisse creduntur.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 15:1)
Nemini tamen istorum castitate pietate, iustitia, fortitudine etiam primo loco cesserit.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 22 7:1)
Nam in ceteris actionibus existimationi hominum diligentia tantum et fides nostra, in hac etiam pietas subicietur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 5 3:1)
Pater ei in equestri gradu clarus, clarior vitricu, immo pater alius - nam huic quoque nomini pietate successit -, mater e primi.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 13 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION