라틴어 문장 검색

tum cognatos quoque eorum atque amicos tanto merito primum, dein pignore sibi conciliarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 407:1)
ceterum ab ipso Graccho eadem haec audire malle eos praesentisque contingere dextram et id pignus fidei secum ferre.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 249:2)
vestae aedem petitam et aeternos ignes et conditum in penetrali fatale pignus imperi Romani.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 394:1)
Scipio, quando tanto opere peterent, accepturum se pollicitus poni ante pedes iussit vocatoque ad se Allucio super dotem inquit quam accepturus a socero es, haec tibi a me dotalia dona accedent, aurumque tollere ac sibi habere iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 712:1)
prodigiumque id ad matronas pertinere haruspices cum respondissent donoque divam placandam esse, aedilium curulium edicto in Capitolium convocatae quibus in urbe Romana intraque decimum lapidem ab urbe domicilia essent, ipsae inter se quinque et viginti delegerunt ad quas ex dotibus stipem conferrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 556:1)
Philocles, praeterquam quod iam veniebat cum munere, adicit, ad pignus futurae regi cum tyranno amicitiae, filias suas regem Nabidis filiis matrimonio coniungere velle.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 485:1)
oppidorum paucorum ac vicorum falsas et in tempus simulatas sine ullo pignore deditiones factas esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 284:1)
exulem illum et Poenum esse, cui mille in dies nova consilia vel fortuna sua vel ingenium possit facere, et ipsam eam gloriam belli, qua velut dote Hannibal concilietur, nimiam in praefecto regio esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 501:1)
se de Gallis Bois postulare triumphum, quos acie vicerit, castris exuerit, quorum gentem biduo post pugnam totam acceperit in deditionem, a quibus obsides abduxerit, pacis futurae pignus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 447:1)
eo vero pignore velut auctoratum sibi proditorem ratus est:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 108:1)
haec cum pepigerimus, facturos vos ut pro certo habeamus, erit quidem aliquod pignus, si obsides viginti nostro arbitratu dabitis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 522:1)
haec amoris pignora cum essent, nec quicquam secretum alter ab altero haberent, per iocum adulescens vetat eam mirari, si per aliquot noctes secubuisset:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 100:1)
pignus fui, ad pacem retinendam legatus missus sum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 186:4)
nummum quater et viciens ab iis est exactum, quadraginta nobilissimi equites, nec obsidum nomine - nam militare iussi sunt - , et tamen re ipsa ut pignus fidei essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 568:1)
tam in pignus fidei obsides desiderati erant quam ut appareret sociis nequaquam ex dignitate pari congredi regem cum legatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 413:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION