라틴어 문장 검색

missilibus enim Lacedaemonii pugnabant, a quibus se et magnitudine scuti perfacile Romanus tuebatur miles, et quod alii vani, alii leves admodum ictus erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 458:1)
itaque ex adverse missa tela nulla in corporibus, rara in scutis haerebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 460:1)
sublatis deinde supra capita scutis continuatisque ita inter se, ut non modo ad caecos ictus sed ne ad inserendum quidem ex propinquo telum loci quicquam esset, testudine facta subibant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 462:1)
nec dextris magis gladiisque gerebatur res quam scutis corporibusque ipsis obnixi urgebant, Romani, ut signa foras efferrent, Galli, ut aut in castra ipsi penetrarent aut exire Romanos prohiberent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 534:3)
densis tamen ordinibus nunc alii in alios, nunc in scuta incumbentes sustinebant impetus Romanorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 46:2)
procera corpora, promissae et rutilatae comae, vasta scuta, praelongi gladii;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 204:2)
ad hoc cantus ineuntium proelium et ululatus et tripudia, et quatientium scuta in patrium quendam modum horrendus armorum crepitus, omnia de industria composita ad terrorem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 205:1)
signa peditum, ut per arduum, leni gradu ducuntur, ita prae se habentium scuta ut missilia tantum vitarent, pede collato non viderentur pugnaturi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 259:1)
scuta longa ceterum ad amplitudinem corporum parum lata, et ea ipsa plana, male tegebant Gallos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 260:3)
iis vero non vulnerabantur, sed transverberatis scutis plerique inter se conserti haerebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 281:1)
cum tribuni militum, qui centuriones scribebant, primum quemque citarent, tres et viginti centuriones qui primos pilos duxerant citati tribunos plebis appellarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 341:1)
quater intra paucos annos primum pilum duxi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 361:1)
scuta erant supra mille quingenta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 665:2)
ibi cum in orbem milites coegisset, ut densatis scutis ab ictu sagittarum et iaculorum sese tuerentur, Perseus circumdato armatis tumulo alios ascensum undique temptare iubet et comminus proelium conserere, alios eminus tela ingerere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 722:1)
et coronam auream quinquaginta pondo, quam in Capitolio ponerent donum Iovi optimo maximo, attulisse et scuta equestria trecenta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 65:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION