라틴어 문장 검색

Haec atque alia huiuscemodi saepe in contione dicendo Memmius populo persuadet, uti L. Cassius, qui tum praetor erat, ad Iugurtham mitteretur eumque interposita fide publica Romam duceret, quo facilius indicio regis Scauri et relicuorum, quos pecuniae captae arcessebat, delicta patefierent.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 32장1)
P. Lucullus et L. Annius tribuni plebis resistentibus collegis continuare magistratum nitebantur, quae dissensio totius anni comitia impediebat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 37장2)
Ille statim L. Sullam et A. Manlium ire iubet.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 102장3)
Marius postquam infecto quo intenderat negotio Cirtam redit et de adventu legatorum certior factus est, illosque et Sullam [ab Utica] venire iubet, item L. Bellienum praetorem Vtica, praeterea omnis undique senatorii ordinis, quibuscum mandata Bocchi cognoscit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 104장1)
L. Piso, urbis custos, ebrius ex quo semel factus est, fuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 14:1)
Puto, quia illi bene cesserat Pisonis ebrietas, postea Cossum fecit urbis praefectum, virum gravem, moderatum, sed mersum et vino madentem, adeo ut ex senatu aliquando, in quem e convivio venerat, obpressus inexcitabili somno tolleretur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 15:1)
quando quidem divus Claudius occidit socerum suum Appium Silanum, generos duos Magnum Pompeium et L. Silanum, socerum filiae suae Crassum Frugi, hominem tam similem sibi quam ovo ovum, Scriboniam socrum filiae suae, uxorem suam Messalinam et ceteros quorum numerus iniri non potuit, placet mihi in eum severe animadverti, nec illi rerum iudicandarum vacationem dari, eumque quam primum exportari, et caelo intra triginta dies excedere, Olympo intra diem tertium.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 9:23)
Hic est L. Vinicius, quo nemo ciuis Romanus in agendis causis praesentius habuit ingenium:
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 19:1)
quo perfecto surrexit L. Arruntius ex diuerso et ait:
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 7:5)
Sed cum annum quadragensimum transisset et in Gallia moraretur, delatum est ad eum indicium L. Cinnam, stolidi ingenii virum, insidias ei struere ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 52:1)
nam et Dionysius maior iure meritoque praeferri multis regibus potest, et L. Sullam tyrannum appellari quid prohibet, cui occidendi finem fecit inopia hostium ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 73:6)
Piso fuit memoria nostra vir a multis vitiis integer, sed pravus et cui placebat pro constantia rigor.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 110:2)
Conscendit tribunal furens Piso ac iubet duci utrumque, et eum militem qui non occiderat et eum qui non perierat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 111:4)
"tristi Pisone verendum Galbam sternis, Otho, speculo qui pulcher haberi dum captas, ego turpis eram;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 52)
Serapidem et Isidem et Arpocratem cum suo cynocephalo Capitolio prohibitos inferri, id est curia deorum pulsos, Piso et Gabinius consules non utique Christiani eversis etiam aris eorum abdicaverunt, turpium et otiosarum superstitionum vitia cohibentes.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 6장 7:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION