라틴어 문장 검색

quod si iam misso officio periculi ratio habenda est, ab illis est periculum si peccaro, ab hoc si recte fecero, nec ullum in his malis consilium periculo vacuum inveniri potest, ut non sit dubium quin turpiter facere cum periculo fugiamus, quod fugeremus etiam cum salute.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 8 9:1)
quamquam enim nulla me ipsum privatim pepulit insignis iniuria nec mihi quicquam tali tempore in mentem venit optare, quod non ultro mihi Caesar detulerit, tamen non nihil eis conficior curis, ut ipsum, quod maneam in vita, peccare me existimem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 13 2:1)
'plecteris ergo' inquiunt 'quoniam factum nostrum improbare audes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 28 5:3)
quod si aliter essem animatus, numquam quod facerem negarem, ne et in peccando improbus et in dissimulando timidus ac vanus existimarer.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 28 8:4)
sed tamen, quoniam mihi pro coniunctione nostra vel peccare apud te in scribendo licet, utrumque eorum, quae negavi mihi facienda esse, faciam ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 18 2:4)
qua in re peccavi scelerateque feci.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 3 2:2)
maxime autem absurdum vitia in ipsorum esse potestate neque peccare quemquam nisi adsensione, hoc idem in virtute non esse, cuius omnis constantia et firmitas ex is rebus constat quibus adsensa est et quas adprobavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 53:2)
Carneadem autem etiam heri audiebamus solitum esse delabi interdum ut diceret opinaturum id est peccaturum esse sapientem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 80:7)
si Polemoneus, peccat Stoicus rei falsae adsentiens (vos quidem nihil esse dicitis a sapiente tam alienum[esse]);
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 178:12)
at fures internoscere non possunt, significant tamen si qui noctu in Capitolium venerint et, quia id est suspiciosum, tametsi bestiae sunt, tamen in eam partem potius peccant quae est cautior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 20장 1:9)
quod caput est audaciae, iudices, quis ignorat maximam inlecebram esse peccandi impunitatis spem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 16장 2:4)
Magna vis est conscientiae, iudices, et magna in utramque partem, ut neque timeant qui nihil commiserint et poenam semper ante oculos versari putent qui peccarint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 23장 1:4)
an quicquam interest utrum magistratus peccato defensionem constituant an peccandi potestatem licentiamque permittant?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 17장 1:2)
Putasne te posse quae C. Verres in quaestura, quae in legatione, quae in praetura, quae Romae, quae in Italia, quae in Achaia, Asia Pamphyliaque peccarit, ea, quem ad modum locis temporibusque divisa sint, sic criminibus et oratione distinguere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 12장 2:1)
huius ignoratione non modo in vita sed saepissime et in poematis et in oratione peccatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 21장 2:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION