라틴어 문장 검색

nam Gotarzes inter pleraque saeva necem fratri Artabano coniugique ac filio eius paraverat, unde metus [eius] in ceteros, et accivere Vardanen.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 8장3)
sed caede eius motae Chaucorum mentes, et Corbulo semina rebellionis praebebat, ut laeta apud plerosque, ita apud quosdam sinistra fama.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 19장7)
at conditor nostri Romulus tantum sapientia valuit ut plerosque populos eodem die hostis, dein civis habuerit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 24장8)
libertinorum filiis magistratus mandare non, ut plerique falluntur, repens, sed priori populo factitatum est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 24장10)
nec tamen repertus est nisi unus talis matrimonii cupitor, Alledius Severus eques Romanus, quem plerique Agrippinae gratia impulsum ferebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 7장4)
sed in regressu dispar fortuna fuit, quia navium quasdam quae mari remeabant in litora Taurorum delatas circumvenere barbari, praefecto cohortis et plerisque auxiliarium interfectis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 17장7)
ubi ventum ad aggerem, dum missilibus certabatur, plus vulnerum in nos et pleraeque caedes oriebantur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 35장6)
mox alias per provincias et in urbe pleraque concessa sunt quae olim a praetoribus noscebantur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 60장4)
Adeoque cuncta mox pernotuere ut temporum illorum scriptores prodiderint infusum delectabili boleto venenum, nec vim medicaminis statim intellectam, socordiane an Claudii vinolentia;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 67장1)
pleraque in summa fortuna auspiciis et consiliis quam telis et manibus geri.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 6장7)
in campo tamen Martis sepultus est adeo turbidis imbribus, ut vulgus iram deum portendi crediderit adversus facinus cui plerique etiam hominum ignoscebant, antiquas fratrum discordias et insociabile regnum aestimantes.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 17장2)
Nero tamen metuentior in posterum milites sibi et plerosque gladiatores circumdedit qui rixarum initia modica et quasi privata sinerent:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 25장4)
et plurimis equitum, plerisque senatoribus non aliunde originem trahi:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 27장5)
plerasque vectigalium societates a consulibus et tribunis plebei constitutas acri etiam tum populi Romani libertate;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 50장4)
nec dissolutio navigii sequebatur, turbatis omnibus et quod plerique ignari etiam conscios impediebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 5장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION