라틴어 문장 검색

Quod et summatim percipi sine doctrina potest et hanc habet ab illis rebus dissimilitudinem, quod vox et gestus subito sumi et aliunde adripi non potest, iuris utilitas ad quamque causam quamvis repente vel a peritis vel de libris depromi potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 252:2)
quod etiam si ad instituendos adulescentulos magis aptum est, ut, simul ac posita causa sit, habeant quo se referant, unde statim expedita possint argumenta depromere, tamen et tardi ingeni est rivulos consectari, fontis rerum non videre, et iam aetatis est ususque nostri a capite quod velimus arcessere et unde omnia manent videre.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 117:3)
illa deprome nobis unde adferas, quae saepissime tractas semperque divinitus.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 127:4)
'Depromam equidem,' inquit 'et quo facilius id a te exigam, quod peto, nihil tibi a me postulanti recusabo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 128:1)
[ita] et momenti aliquid adferent, cum erunt paene ex intima defensione deprompta, et apparebit ea non modo non esse communia nec in alias causas posse transferri, sed penitus ex ea causa quae [tum] agatur, effloruisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 319:3)
Sed tamen in his vitiis inest illa magna commoditas, et, quod ubique genitum est, ut ad eam urbem, quam incolas, possit adnare, et rursus ut id, quod agri efferant sui, quascumque velint in terras, portare possint ac mittere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 13:6)
ego a Curio tabulas accepi quas mecum porto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 3 19:1)
hic tamen Cytherida secum lectica aperta portat, alteram uxorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 10 11:1)
hoc quidem melius quam conlega noster Antonius, cuius inter lictores lectica mima portatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 16 10:5)
ecce autem structores nostri ad frumentum profecti, cum inanes redissent, rumorem adferunt magnum Romae domum ad Antonium frumentum omne portari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 3 2:4)
ad hostem scilicet portari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 3 2:8)
ei ego pollicitus sum me ex intima nostra arte deprompturum mirificum genus commendationis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 6 4:5)
memini enim, cum hominem portaret ad Baias Neapoli octaphoro Asiciano machaerophoris centum sequentibus, miros risus nos edere cum ille ignarus sui comitatus repente aperuit lecticam et paene ille timore, ego risu corrui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 8 2:10)
Numerus autem non domo depromebatur neque habebat aliquam necessitudinem aut cognationem cum oratione.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 56장1)
vereor ne cui vestrum ex Socraticorum hominum disputationibus, non ex meo sensu deprompta haec videatur oratio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon I, 1장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION