라틴어 문장 검색

Nec maiorem ipsis potionibus sitim faciunt, sed naturali et gratuito remedio sedant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 10:4)
Nam ut loca gravia etiam firmissimam valitudinem temptant, ita bonae quoque menti necdum adhuc perfectae et convalescent!
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 28 6:4)
Pauca sunt, quae dicuntur, sed si illa animus bene excepit, convalescunt et exurgunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 38 2:5)
Ne hoc quidem intellego, quod animalibus satietas monstrat, quis cibo debeat esse, quis potioni modus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 13:5)
sive ferrum appetit sive laqueum sive aliquam potionem venas occupantem, pergat et vincula servitutis abrumpat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 12:4)
Philosophiae acceptum fero, quod surrexi, quod convalui.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 3:4)
cum convalueris, non mortem, sed valetudinem effugies.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 6:7)
Quia non rigorem potionis suae, quam capaci scypho miscuit, renovat fracta insuper glacie?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 23:4)
Illis multo cibo, multa potione opus est, multo oleo, longa denique opera;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 3:6)
A Planco deducta in hanc frequentiam loci opportunitate convaluit, quot tamen gravissimos casus intra spatium humanae senectutis tulit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 14:4)
Doce me non an fortitudo animal sit, sed nullum animal felix esse sine fortitudine, nisi contra fortuita convaluit et omnis casus, antequam exciperet, meditando praedomuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 27:1)
quaerit, quemadmodum post saturitatem quoque esuriat, quemadmodum non impleat ventrem, sed farciat, quemadmodum sitim prima potione sedatam revocet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 14:4)
Nam et illa herba, quae in segetem frugemque ventura est, aliam constitutionem habet tenera et vix eminens sulco, aliam, cum convaluit et molli quidem culmo, sed quo ferat onus suum, constitit, aliam cum flavescit et ad aream spectat et spica eius induruit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 15:5)
Atqui frequens hoc adulescentium vitium est, qui vires excolunt, ut in ipso paene balinei limine inter nudos bibant, immo potent et sudorem, quem moverunt potionibus crebris ac ferventibus, subinde destringant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 6:2)
Illud unum non differam, falsam opinionem de illo in animis hominum conualuisse.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 20:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION