라틴어 문장 검색

Recte fecisti quod gladiatorium munus Veronensibus nostris promisisti, a quibus olim amaris suspiceris ornaris.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 34 1:1)
Demonstro ergo quamquam diligentiam tuam fugere non possit, cum sit in publicis actis, demonstro tamen quo magis credas, iucundum mihi futurum si factum meum, cuius gratia periculo crevit, tuo ingenio tuo testimonio ornaveris.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 33 3:1)
Quamquam sic amasti iuvenem ut hoc potius quam de illo sileri velis, a me praesertim cuius praedicatione putas vitam eius ornari, memoriam prorogari, ipsamque illam qua est raptus aetatem posse restitui.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 9 3:2)
Dixi de quodam oratore saeculi nostri recto quidem et sano, sed parum grandi et ornato, ut opinor, apte:
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 26 1:1)
Haec tu qua miseratione, qua copia deflebis ornabis attolles!
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 11:1)
Per hoc enim consequemur, ut foedissima facies civitatis ornetur, atque etiam ut ipsa civitas amplietur nec ulla aedificia tollantur, sed quae sunt vetustate sublapsa relaxentur in melius.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 70 1:1)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Amastrianorum civitas, domine, et elegans et ornata habet inter praecipua opera pulcherrimam eandemque longissimam plateam;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 981)
Quid, quod erant tenues, et quos ornare timeres?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 145)
Ante meos saepe est oculos ornata nec umquam Bracchia derepta saucia fecit acu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1411)
Ornata est - dotes exhibet ipsa suas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 426)
sollers ornare Cypassis Obicitur dominae contemerasse torum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 713)
Adde, quod ornandis illa est operata capillis Et tibi perdocta est grata ministra manu - Scilicet ancillam, quae tam tibi fida, rogarem!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 716)
scilicet Aiaci coniunx ornata venires, cui tegumen septem terga fuere boum?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 23:3)
sic erat ornatis Laodamia comis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 28:4)
hanc placet ornari testudine Cyllenea:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 30:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION