라틴어 문장 검색

Itaque si quod regnum aut status in nobiles et generosos potissimum excrescant, agricolae autem aratores loco tantum et conditione operariorum illis inserviant, aut forte tuguriastri meri existant (quo pro mendicis tecto coopertis tantum haberi possint), equitatu certe pollere possit, sed peditatu minime, tanquam sylvae caeduae, quae si arboribus grandioribus abundent, dumos et vepres progignent, ligna autem puriora non educent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 7:22)
Atque hoc cernere est in Gallia, Italia, et aliis nonnullis Europae partibus, ubi populus universus vel ex nobilibus vel ex rusticis vilioribus componitur (de populo in agris degente loquor, non in urbibus), mediocris autem sortis populus fere deficit, quo fit ut copiis pedestribus parum polleant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 7:23)
8. Iisdem etiam comitiis rex (curam adhibens ut regni potentia non minus mari quam terra augeretur) in classis sui adornationem et incrementum ordinavit ut vina et glastum ex partibus Gasconiae et Languedociae allatae non nisi navibus Anglicis importarentur, inflectens paulatim politiam regni Angliae ab intuitu ubertatis et vilitatis rerum venalium ad intuitum potentiae militaris.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 8:1)
Quod eo libentius refero, tum quia rarum sit pretia per statutum aliquod imponere, praesertim mercibus regni nativis, tum propter huius legis prudens temperamentum, quod pretia praecise pannorum diversi generis non praescriberet, sed sanciret tantum ne pretium a statuto limitatum pannarii excederent, ut liberum esset pannario pannos suos ita conficere et accomodare ut iacturam nulluam in eis faceret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 11:3)
Nam populi Gandavi praesertim et Brugarum (praesente ipso Maximiliano) arma subito ceperant et nonnullos ex officiariis eius principalibus interfecerant, eique ipsi custodiam circumdederant usque quo et ipsum et aliquos ex consiliariis suis iureiurando obstrinxisset ut veniam omnium anteactorum concederet, neque ea in posterum quaestioni subiicere aut vindicare vellet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 14:4)
Britanna igitur, hisce rationibus permota, artificiose instillatis ab iis quos rex Gallus (qui praemiis et promissis non pepercerat) in suas partes traxerat, et illecta proculdubio praesente gloria et potentia regis Caroli (praesertim cum in flore aetatis esset et coelebs), atque patriam suam sedem diuturni et calamitosi belli constituere verita, secreto in matrimonium Caroli consensit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 15:13)
18. "Iam vero (domini mei) veniam a vobis peto si paucis verbis nonnulla complectar quae scrupulos omnes et interpretationes sinistras inter reges nostros circa actiones quasdam nuperas delere possint, quae si minime amoveantur, pacem hanc fortasse sint disturbatura, sperans fore ut his recte intellectis quatenus ad praeterita, neuter rex quae ab alterutro gesta sunt aut in malam partem accipiat, aut in malam partem accipi suspicetur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 18:1)
Etsi autem (domini mei) hoc incoeptum primo intuitu vastum videri possit et immodicum, ut rex propriis copiis illud aggrediatur quod coniunctae copiae tot principum Christianorum non sine magnis laboribus et diuturno bello olim confecerunt, attamen celsitudo sua prudenter secum reputat interdum copias minores sub uno imperio unitas successu feliciores evadere, etsi fama et opinione minus iactentur, quam copias multo ampliores varie commistas, et vinctulo foederum et societatum tantum colligatas, quae plerunque paulo post principia vertuntur in dissidia et dissocationes.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 21:12)
Haec habui (domini mei) quae apud vos dicerem, veniam petens si minus ornate et pro rerum dignitate dixerim."
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 21:24)
Liquido cernebat regis Galli ambitionem eo ferri, ut ducatu eo potiretur, sed res prorsus mirabilis ei visa est Gallum in familiam suam introducere velle nuptias controversas et litigiosas, praesertim cum talem haberet successorem.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 22:8)
Et quanto factis minus poterat, tanto verbis intemperantior quascunque poterat excogitare contumelias in regem Carolum effudit, aiens eum inter omnes sub sole homines esse maxime perfidum, illumque monstrum quoddam peperisse ex raptu adulterio commistum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 1:4)
Coniunctionibus autem Ferdinandi Hispaniae et Maximiliani parum fidebat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 6:9)
Quantum vero ad honoris considerationem, ne fama sua paulo ad metas haereret si a bello desisteret, recte secum cogitabat qod, sicut auxiliis Ferdinandi et Maximiliani fidere secure non posset ad belligerandum, ita alterius impotentiam, alterius vero duplicitatem et minus sincera consilia semper praesto habiturus esset ad pacem excusandam.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 6:19)
Haec omnia prudentissime praevidit, nec minus artificiose executus est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 6:20)
Attamen rex contrarium credi voluit, inquiens se cum bellum eius generis instituisset quod non opus unius aestatis futurum esset, sed absque termino praefixo, regni Galliae subiugationem pro periodo haberet, non curare quo anni tempore inciperet, praesertim cum Caletum a tergo haberet ubi, si ratio belli postularet, hyemare possit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 18:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION