라틴어 문장 검색

sed non est exspectanda ultima aetas, cum studia praestent ut, quantum ad cognitionem pertinet rerum, etiam praeteritis saeculis vixisse videamur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 99:4)
illos dubitando et dies prolatando magnas opportunitates corrumpere;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 43장8)
Terrebat eum natura mortalium auida imperi et praeceps ad explendam animi cupidinem, praeterea opportunitas suae liberorumque aetatis, quae etiam mediocris viros spe praedae transversos agit, ad hoc studia Numidarum in Iugurtham accensa, ex quibus, si talem virum dolis interfecisset, ne qua seditio aut bellum oriretur, anxius erat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 6장6)
Quod quamquam et saevitia temporis et opportunitate loci neque capi neque obsideri poterat--nam circum murum situm in praerupti montis extremo planities limosa hiemalibus aquis paludem fecerat--, tamen aut simulandi gratia, quo regi formidinem adderet, aut cupidine caecus ob thesauros oppidi potiendi vineas agere, aggerem iacere aliaque, quae incepto usui forent, properare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 37장4)
Huc consul, simul temptandi gratia, [et] si paterentur, et ob opportunitates loci, praesidium imposuit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 47장2)
Igitur explorato hostium itinere, in spem victoriae adductus ex opportunitate loci, quam maximas potest copias omnium generum parat ac per tramites occultos exercitum Metelli anteuenit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 48장2)
nam talia consilia per otium et ex opportunitate capi.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 76장3)
nos et venturo torquemur et praeterito.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 9:3)
non venturae tantum, sed praeteritae nocent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 27 2:6)
Nec futuri providus est nec praeteriti memor;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 35:4)
Detrahendas praeteritorum dolorum conquestiones puto et illa verba:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 14:1)
Quid iuvat praeteritos dolores retractare et miserum esse, quia fueris ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 14:8)
Atqui consilium futuri ex praeterito venit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 2:5)
De divinis humanisque discendum est, de praeteritis de futuris, de caducis de aeternis, de tempore.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 33:3)
A Planco deducta in hanc frequentiam loci opportunitate convaluit, quot tamen gravissimos casus intra spatium humanae senectutis tulit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 14:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION