라틴어 문장 검색

qui simul ex inferiore loco ad tribunal accessit, tum dictator quaero inquit, de te, Q. Fabi, cum summum imperium dictatoris sit pareantque ei consules, regia potestas, praetores, iisdem auspiciis quibus consules creati, aequum censeas necne, ei magistrum equitum dicto audientem esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 441:2)
de eo coacti referre, praetores decretum fecerunt, ut Brutulus Papius Romanis dederetur et cum eo praeda omnis Romana captivique ut Romam mitterentur, quaeque res per fetiales ex foedere repetitae essent secundum ius fasque restituerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 563:1)
id ambigitur, belline gerendi causa creatus sit, an ut esset qui ludis Romanis, quia L. Plautius praetor gravi morbo forte implicitus erat, signum mittendis quadrigis daret functusque eo haud sane memorandi imperii ministerio se dictatura abdicaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 568:2)
qua legatione perlata praetor eorum Annius de Capitolio ita lapsus est ut exanimaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri VIII Periocha2)
et ne illud quidem, quod quosdam forsitan moveat, refert, consul an dictator an praetor spoponderit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 127:3)
Praenestinus praetor per timorem segnius ex subsidiis suos duxerat in primam aciem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 235:1)
eodem anno primum praefecti Capuam creari coepti legibus ab L. Furio praetore datis, cum utrumque ipsi pro remedio aegris rebus discordia intestina petissent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 294:1)
quos populus proximis comitiis ingenti consensu consulem alterum, alterum praetorem declaravit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 579:2)
Valerius praetor quartum creatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 581:3)
L. Sextius primus de plebe consul est factus, C. Licinius Stolo primus magister equitum, C. Marcius Rutulus primus et dictator et censor, Q. Publilius Philo primus praetor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 97:1)
et defendendae urbis consilia agitabantur summaeque rerum praetor P. Sempronius praeerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 284:2)
tribunis plebis negotium datum est, ut plebei scito iuberetur P. Sempronius praetor triumviros in ea loca colonis deducendis creare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 289:1)
Claudius esset, urbi ac foro praesides habendos praetoresque ad reddenda iura creandos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 304:2)
Claudius praetor, omnes absentes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 306:2)
Claudi praetoris allatas ex Etruria litteras audirent, comitio abiit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 339:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION