라틴어 문장 검색

matronae vagae per vias, quae repens clades adlata quaeve fortuna exercitus esset, obvios . et cum frequentis contionis modo turba in comitium et curiam versa magistratus vocaret, tandem haud multo ante solis occasum M. Pomponius praetor pugna, inquit magna victi sumus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 86:1)
senatum praetores per dies aliquot ab orto usque ad occidentem solem in curia retinent, consultantes quonam duce aut quibus copiis resisti victoribus Poenis posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 93:1)
ab iis quadraginta paterae aureae magni ponderis in curiam inlatae atque ita verba facta ut dicerent scire sese populi Romani aerarium bello exhauriri, et cum iuxta pro urbibus agrisque sociorum ac pro capite atque arce Italiae,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 392:2)
ab hoc sermone profectum Paulum tradunt prosequentibus primoribus patrum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 495:1)
P. Furius Philus et M. Pomponius praetores senatum in curiam Hostiliam vocaverunt, ut de urbis custodia consulerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 657:1)
ubi conticuerit tumultus, tum in curiam patres revocandos consulendumque de urbis custodia esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 664:2)
ceterum cum sedato urbis tumultu revocati in curiam patres essent, aliae insuper ex Sicilia litterae allatae sunt ab T. Otacilio propraetore:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 671:1)
intueri potestis sollicitudinem et lacrimas in vestibulo curiae stantium cognatorum nostrorum exspectantiumque responsum vestrum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 713:1)
rediere Romam quondam remissi a Pyrrho sine pretio captivi, sed rediere cum legatis, primoribus civitatis, ad redimendos sese missis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 715:1)
ubi is finem fecit, extemplo ab ea turba quae in comitio erat clamor flebilis est sublatus, manusque ad curiam tendebant orantes ut sibi liberos fratres cognatos redderent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 718:1)
eo se periculo posse liberare eos, si permittant sibi et certaminum in re publica obliti credant, - cum omnes victi metu permitterent, claudam inquit in curia vos et, tamquam et ipse cogitati facinoris particeps, adprobando consilia quibus nequiquam adversarer, viam saluti vestrae inveniam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 20:1)
fide data egressus claudi curiam iubet, praesidiumque in vestibulo relinquit, ne quis adire curiam iniussu suo neve inde egredi possit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 22:1)
clausos omnis in curia accipite, solos, inermis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 26:1)
inde consedit et nominibus in urnam coniectis citari quod primum sorte nomen excidit ipsumque e curia produci iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 30:1)
indignatione orta summoveri a curia iussos esse, missumque lictorem qui ex urbe educeret eos atque eo die manere extra finis Romanos iuberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 70:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION