라틴어 문장 검색

Certus equidem eram proque uero obtinebam, Maxime Cl(audi) quique in consilio estis, Sicinium Aemilianum, senem notissimae temeritatis, accusationem mei prius apud te coeptam quam apud se cogitatam penuria criminum solis conuiciis impleturum;
(아풀레이우스, 변명 1:1)
igitur Pontianum fratris sui filium, quem paulo prius occisum a me clamitarat, postquam ad subscribendum compellitur, ilico oblitus est;
(아풀레이우스, 변명 2:1)
sustineo enim non modo meam, uerum etiam philosophiae defensionem, cuia magnitudo uel minimam reprehensionem pro maximo crimine aspernatur, propter quod paulo prius patroni Aemiliani multa in me proprie conficta et alia communiter in philosophos sueta ab imperitis mercennaria loquacitate effutierunt.
(아풀레이우스, 변명 3:5)
quod si forte inepta uidebor et oppido friuola uelle defendere, illis debet ea res uitio uorti, quibus turpe est etiam haec obiectasse, non mihi culpae dari, cui honestum erit etiam haec diluisse.
(아풀레이우스, 변명 3:9)
Audisti ergo paulo prius in principio accusationis ita dici:
(아풀레이우스, 변명 4:1)
nisi forte in eo reprehendendus sum, quod Calpurniano puluisculum ex Arabicis frugibus miserim, quem multo aequius erat spurcissimo ritu Hiberorum, ut ait Catullus, sua sibi urina
(아풀레이우스, 변명 6:6)
hominis uero nihil prius tacentis, nihil saepius loquentis contemplere.
(아풀레이우스, 변명 7:10)
neque enim quicquam aliud in corporum forma diligendum quam quod ammoneant diuinos animos eius pulchritudinis, quam prius ueram et sinceram inter deos uidere.
(아풀레이우스, 변명 11:6)
nisi forte quod artificio elaboratum laudabile habetur, hoc natura oblatum culpabile iudicandum est, cum sit in ea uel magis miranda et facilitas et similitudo.
(아풀레이우스, 변명 13:5)
at tu me scis eadem die tris Oeae manu misisse, idque mihi patronus tuus inter cetera a te sibi edita obiecit, quanquam modico prius dixerat me uno seruo comite Oeam uenisse.
(아풀레이우스, 변명 16:2)
igitur, Aemiliane, si pauperem me haberi uis, prius auarum esse doceas necesse est.
(아풀레이우스, 변명 19:11)
ipse denique Hercules inuictus - quoniam haec tibi ut quaedam mendicabula nimis sordent - , ipse inquam Hercules lustrator orbis, purgator ferarum, gentium domitor, is tamen deus, cum terras peragraret, paulo prius quam in caelum ob uirtutes ascitus est, neque una pelli uestitior fuit neque uno baculo comitatior.
(아풀레이우스, 변명 21:10)
ut mihi tu, Aemiliane, minus posthac suscenseas, potiusque ut ueniam inpertias, si per neglegentiam forte non elegi illud tuum Atticum Zarat, ut in eo nascerer.
(아풀레이우스, 변명 23:12)
"cur prius, quam tibi nuberet, scripsit nescio quid in epistula quod sibi uidebatur?"
(아풀레이우스, 변명 25:9)
nisi forte hoc uos ad mendacium induxit, quod Venus dicitur pelago exorta.
(아풀레이우스, 변명 28:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION