라틴어 문장 검색

Ipse enim a suis munitionibus longius non sine ratione [non] procedebat, quod in oppido Uzittae quod Scipio tenebat, hostium erant cohortes armatae;
(카이사르, 아프리카 전기 58:4)
Cum iam ad solis occasum esset, et non totos C passus in horis IIII esset progressus, equitatu suo propter equorum interitum extremo agmine remoto legiones in vicem ad extremum agmen evocabat.
(카이사르, 아프리카 전기 70:1)
Ita vim hostium placide leniterque procedens per legionarium militem commodius sustinebat.
(카이사르, 아프리카 전기 70:2)
Ita Caesar modo procedendo modo resistendo tardius itinere confecto noctis hora prima omnes suos ad unum in castra incolumes sauciis X factis reduxit.
(카이사르, 아프리카 전기 70:5)
Id quod Caesar cum aciem derectam vidisset, non habuit dubium quin mediae planitie in aequum ad dimicandum adversarii procederent.
(카이사르, 히스파니아 전기 29:5)
Itaque nostri ad dimicandum procedunt, id quod adversarios existimabamus esse facturos.
(카이사르, 히스파니아 전기 29:9)
Qui tamen a munitione oppidi longius non audebant procedere, in quo sibi prope murum adversarii constituebant.
(카이사르, 히스파니아 전기 29:10)
Itaque nostri procedunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 29:11)
Creta sagittarios, equites ab rege Nabataeorum Malcho evocat;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 1:2)
Cumque ad eum locum accessissent, qui appellatur Chersonensus, aquandique causa remiges in terram euissent, non nulli ex eo numero, cum longius a navibus praedatum processissent, ab equitibus hostium sunt excepti.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 10:2)
Hanc denuntiationem cum maiorem vim habituram existimaret, si propius eas regiones cum exercitu accessisset, ad legiones profectus unam ex tribus, XXXVI, secum ducit, duas in Aegyptum ad Caesarem mittit litteris eius evocatas;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 34:5)
Vatinius Brundisi cum esset, cognitis rebus quae gestae erant in Illyrico, cum crebris litteris Cornifici ad auxilium provinciae ferendum evocaretur et M.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 44:1)
parati deinceps Octaviani ex portu procedebant.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 45:6)
At Vatinius re bene gesta receptui cecinit suisque omnibus incolumibus in eum se portum victor recepit, quo ex portu classis Octavi ad dimicandum processerat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 47:1)
Cuius provinciae civitates omnis evocat Tarsum, quod oppidum fere totius Ciliciae nobilissimum fortissimumque est.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 66:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION