라틴어 문장 검색

"Nec tamen, quamvis publica potitus libertate, salutem fuga quaerere potuit, quippe cuncti canes de proximo angiportu satis feri satisque copiosi venaticis illis, qui commodum domo similiter insequentes processerant, se obmiscent agminatim Miserum funestumque spectamen aspexi, Thrasyleonem nostrum catervis canum saevientium cinctum atque obsessum multisque numero morsibus laniatum."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:80)
"Sic immensum procedit in dies opinio, sic insulas iam proxumas et terrae plusculum provinciasque plurimas fama porrecta pervagatur:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:11)
"nec tamen Psyche coniugale illud praeceptum ullo pacto temerat vel pectoris arcanis exigit, sed e re nata confingit esse iuvenem quendam et speciosum, commodum lanoso barbitio genas inumbrantem, plerumque rurestribus ac montanis venati- bus occupatum, et ne qua sermonis procedentis labe consilium tacitum proderetur, auro facto gemmosisque monilibus onustas eas statim vocato Zephyro, tradit reportandas."
(아풀레이우스, 변신, 5권62)
"Fortassis tamen procedente consuetudine et affectione roborata deam quoque illam deus maritus efficiet."
(아풀레이우스, 변신, 5권71)
"Placet pro bono duabus malis malum consilium, totisque illis tam pretiosis muneribus absconditis, comam trahentes et proinde ut merebantur ora lacerantes simulatos redintegrant fletus."
(아풀레이우스, 변신, 5권87)
"Vespera tamen iam noctem trahente praecipiti festinatione nefarii sceleris instruit apparatum:"
(아풀레이우스, 변신, 5권166)
"De multis quae circa cubiculum dominae stabulant, procedunt quatuor candidae columbae, et hilaris incessibus picta colla torquentes iugum gemmeum subeunt susceptaque domina laetae subvolant."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:39)
"et audaciter in capillos eius immissa manu trahebat eam nequaquam renitentem."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:61)
"Nec setius tibi pigrum fluentum transi meanti quidam supernatans senex mortuus putres attollens manus orabit ut eum intra navigium trahas:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:143)
"nam et ipse quosdam lenones pridem cognitos habeo, quorum poterit unus magnis equidem talentis, ut arbitror, puellam istam praestinare, condigne natalibus suis fornicem processuram nec in similem fugam discursuram;"
(아풀레이우스, 변신, 7권 7:13)
Nam procedente sermone paulo iam clarius, contempta mea praesentia!
(아풀레이우스, 변신, 7권 10:2)
Sed haec etiam spes hilarior in capitale processit exitium:
(아풀레이우스, 변신, 7권 14:4)
nam mater pueri mortem deplorans acerbam filii, fleta et lacrimosa fuscaque veste contecta, ambabus manibus trahens cinerosam canitiem, eiulans et exinde proclamans stabulum irrumpit meum, tunsisque ac diverberatis vehementer uberibus incipit:
(아풀레이우스, 변신, 7권 25:3)
"sed solae lacrimae procedere noluerunt."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:38)
Haec ille longos trahens suspiritus et nonnunquam illacrimans graviter affectis rusticis annuntiabat.
(아풀레이우스, 변신, 8권 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION