라틴어 문장 검색

quorum ego graduum differentiam observans illum Philagrium cordis oculo semper inspicio, cui me animus potentialiter notum morum similitudine facit, nam licet bonis omnibus placeas, nemo te plus valuit intrinsecus intueri quam qui forinsecus affectat imitari, sane qualiter studiorum tuorum consectaneus fiam, consequa paginae parte reserabitur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 9:1)
quia secundum promissa caelestia, quae spoponderunt filios dei de nationibus congregandos, si nos reos venia soletur, dum vos beatos gloria manet, etsi per actionum differentiam, non tamen per locorum distantiam dividemur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Principio salutem. 2:2)
Locorum differentia distinguitur, opinor, ut a templis deos existimetis quos alibi deos non dicitis;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 3:1)
et in processu epistulae ita suas calamitates explicant:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XIII.7)
maxime cum numquam patribus catholicis sicut de paschae uel fidei diuersitate conflictus, ita etiam de tonsurae differentia legatur aliqua fuisse controuersia;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 9:6)
et mox, peracto pascha, hoc est VIIa Iduum Maiarum die, Osric rex Nordanhymbrorum uita decessit, cum ipse regni, quod XI annis gubernabat, successorem fore Ceoluulfum decreuisset, fratrem illius, qui ante se regnauerat, Coenredi regis, cuius regni et principia et processus tot ac tantis redundauere rerum aduersantium motibus, ut, quid de his scribi debeat, quemue habitura sint finem singula, necdum sciri ualeat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIII.17)
nec ultra minas tamen processum est, cum Appius non Verginiam defendi ab Icilio, sed inquietum hominem et tribunatum etiam nunc spirantem locum seditionis quaerere diceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 491:3)
inter has iras plebis in patres cum tribuni plebi nunc illud tempus esse dicerent stabiliendae libertatis et ab Sergiis Verginiisque ad plebeios viros fortes ac strenuos transferendi summi honoris, non tamen ultra processum est quam ut unus ex plebe, usurpandi iuris causa, P. Licinius Calvus tribunus militum consulari potestate crearetur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 144:1)
itaque eadem temeritate qua processum in aciem est instruitur ipsa acies ad libidinem militum forte procurrentium consistentiumque quo loco ipsorum tulisset animus, deinde per libidinem aut metum deserentium locum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 316:2)
inde ad Gordiutichos quod vocant processum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 151:1)
Processus quoque ordinum processum exprimit claritatis (IV Esdr. VII).
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 2:15)
In triplicibus quoque extremitatibus maior differentia ad minorem differentiam quadrupla est et bis diapason symphoniam emittit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quare dicta sit armonica medietas ea, quae digesta est 10:1)
Ergo quemadmodum est maximus terminus ad parvissimum, sic minorum terminorum differentia est ad differentiam maximorum.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De tribus medietatibus, quae armonicae et geometricae contrariae sunt 1:8)
Prima enim quae est earum, in ordine vero septima medietas, hoc modo coniungitur, cum in tribus terminis quemadmodum est maximus terminus ad ultimum, sic maximi et parvissimi termini differentia ad minorum differentiam terminorum, ut in hac dispositione:
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De quattuor medietatibus, quas posteri ad implendum denarium limitem adiecerunt 1:5)
Et propterea eadem obtinent in particulis sese contingentibus, exceptis solum differentiis quae tandem differentiis quibusvis datis minores evadant.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 20:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION