라틴어 문장 검색

haec non secus quam fulmina procellaeque et si qua alia irrevocabilia sunt, quia non eunt, sed cadunt, vim suam magis ac magis intendit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 5:2)
Ne illa quidem quae videntur confusa et incerta, pluvias dico nubesque et elisorum fulminum iactus et incendia ruptis montium verticibus effusa, tremores labantis soli aliaque quae tumultuosa pars rerum circa terras movet, sine ratione, quamvis subita sint, accidunt, sed suas et illa causas habent non minus quam quae alienis locis conspecta miraculo sunt, ut in mediis fluctibus calentes aquae et nova insularum in vasto exsilientium mari spatia.
(세네카, De Providentia, book 1 4:1)
emicabant densis undique nubibus fulmina et tempestates horridae absconderant diem;
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, ab Archipirata filio dimissus.24)
demissa nox caelo est et tantum fulminibus dies redditur;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Pauper naufragus divitis socer.34)
E matris utero fulmine eiectus puer mox fulminanti proximus patri stetit.
(세네카, Hercules Furens 7:1)
iussus in lucem extuli arcana mundi, tuque, caelestum arbiter parensque, visus fulmine opposito tege;
(세네카, Hercules Furens 9:2)
Sator deorum, cuius excussum manu utraeque Phoebi sentiunt fulmen domus, secure regna - protuli pacem tibi, quacumque Nereus porrigi terras vetat, non est tonandum:
(세네카, Hercules Oetaeus 1:1)
illa licebit fulmen a parte auferas, ego quam tuebor, sive glacialem polum, seu me tueri fervidam partem iubes, hac esse superos parte securos puta.
(세네카, Hercules Oetaeus 1:49)
effugere terras crede et humanum genus te posse, fulmen genitor Alcidae gerit:
(세네카, Hercules Oetaeus 5:30)
iam iam minaces ire per caelum faces specta et tonantem fulmine excusso diem.
(세네카, Hercules Oetaeus 5:31)
vernare iussi frigore in medio nemus missumque fulmen stare;
(세네카, Hercules Oetaeus 7:45)
carmine in terras mago descendat astris Luna desertis licet et bruma messes videat et cantu fugax stet deprehensum fulmen et versa vice medius coactis ferveat stellis dies:
(세네카, Hercules Oetaeus 8:3)
Te deprecor, quem mundus et superi timent et aequor et qui fulmen Aetnaeum quatit, timendo matri te aliger saevae puer:
(세네카, Hercules Oetaeus 9:1)
nunc, nunc sagittam prome qua quondam horridum Iovem petisti, fulmine abiecto deus cum fronte subita tumuit et rabidum mare taurus puellae vector Assyriae scidit;
(세네카, Hercules Oetaeus 9:5)
depone fulmen.
(세네카, Hercules Oetaeus 12:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION