라틴어 문장 검색

te exspectat palpitantium civium extrema libertas, quidquid sperandum, quidquid desperandum est, fieri te medio, te praesule placet, si nullae a republica vires, nulla praesidia, si nullae, quantum rumor est, Anthemii principis opes, statuit te auctore nobilitas seu patriam dimittere seu capillos, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Ecdicio suo salutem 4:2)
ad nominis tui rumorem personaeque conspectum exercitum exercitatissimum stupor obruit ita ut prae admiratione nescirent duces partis inimicae quam se multi quamque te pauci comitarentur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Ecdicio suo Salutem. 4:1)
hunc nobis morum viri tenorem secundus rumor invexit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Felici suo salutem 4:1)
ita quod, quas domorum nequiverit machinis apertae simultatis impetere, cuniculis clandestinae proditionis impugnat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 10:4)
proinde quia dicitur haec ipsa pernicies appropinquare, cuius proditionibus deus obviet, praeveni morbum providentiae salubritate contraque lites iurgiosorum, si quae moventur, pactionibus consule, contra tributa securitatibus, ne malus homo rebus bonorum vel quod noceat vel quod praestet inveniat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Pannychio suo salutem 4:1)
Rumor est Gothos in Romanum solum castra movisse:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Mamerto salutem 1:1)
Rumor in arcana iamdudum perstrepit aula, virginibus qua fida domus, venisse Pelasgum ductores Graiamque ratem sociosque receptos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:36)
"inde dato passim varias rumore per urbes, undique inexciti sibi quisque et sponte coimus ultores:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권31)
Ergo alacres Argi, fuso rumore per urbem advenisse duci generos primisque hymenaeis egregiam Argian nec formae laude secundam Deipylen tumida iam virginitate iugari, gaudia mente parant;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권66)
nil saeptum horrore sub illo, nil fidum satis, invalidaeque Amphionis arces, rumor ubique alios pluresque adnuntiat hostes maioresque timor;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권217)
Ad calamitatem quilibet rumor valet.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 017)
Frugalitas miseria est rumoris boni.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 193)
Honestus rumor alterum est patrimonium.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 217)
Exinde in traduces linguarum et aurium serpit, et ita modici seminis vitium cetera rumoris obscurat, ut nemo recogitet, ne primum illud os mendacium seminaverit, quod saepe fit aut ingenio aemulationis aut arbitrio suspicionis aut non nova sed ingenita quibusdam mentiendi voluptate.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 7장 12:1)
Haec ex abundanti, ne quid rumoris inrepercussum quasi de conscientia praeterissemus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 16장 13:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION